Ad Sanctissimam Eucharistiam

[Index]

 

•   Visitatio Sanctissimi Sacramenti

•   Adoro te devote

•   Adoratio ad Sanctissimam Eucharistiam

•   O salutáris Hóstia

•   O sacrum convivium

•   Pange lingua

•   Benedictio cum SS.mo Sacramento

•   Antiphonæ Mariæ post Benedictione

•   Oratio S. Alphonsi ante SS. Sacramentum

Adoratio ad Sanctissimam Eucharistiam

[Hispanicus]

 

Te, Iesu, verum Deum et hóminem hic in sancta Eucharístia præséntem, in génua humíllime provolútus, cum fidélibus terræ et Sanctis cæli mente coniúnctus, adóro; ac pro tanto benefício íntime gratus, te Iesu, infiníte perféctum atque infiníte amábilem ex toto corde díligo.

Da mihi grátiam ne ullo modo te unquam offéndam, atque ut, tua hac in terra eucharística præséntia recreátus, ad tua ætérna ac beáta in cælis præséntia una cum María perfruéndum mérear perveníre. Amen.

[Index]

O salutáris Hóstia

[Hispanicus]

 

O salutáris Hóstia.
quæ cæli pandis óstium.
Bella premunt hostília;
da robur fer auxílium.

Uni trinóque Dómino
sit sempitérna glória:
qui vitam sine término,
nobis donet in pátria.
Amen.

[Index]

O sacrum convivium

[Hispanicus]

 

O sacrum convívium, in quo Christus súmitur, recólitur memória passiónis eius, mens implétur grátia et futúræ glóriæ nobis pignus datur.

O quam suávis est, Dómine, spíritus tuus! qui ut dulcédinem tuam in fílios demonstráres, pane suavíssimo de cælo præstito, esuriéntes reples bonis, fastidiósos dívites dimíttens inánes.

[Index]

Hymnus Pange lingua

[Hispanicus]

 

Pange, língua, gloriósi
córporis mystérium.
sanguinísque pretiósi,
quem in mundi prétium,
fructus ventris generósi
rex effúdit géntium.

Nobis datus, nobis natus
ex intácta Vírgine,
et in mundo conversátus,
sparso verbi sémine,
sui moras incolátus
miro cláusit órdine.

In suprémæ nocte cœnæ,
recumbens cum frátribus,
observáta lege plene,
cibis in legálibus,
cibum turbæ duodénæ
se dat suis mánibus.

Verbum caro, panem verum,
Verbo carnem éfficit:
Fitque sanguis Christi merum,
etsi sensus déficit,
ad firmándum cor sincérum
sola fides súfficit.

Tantum ergo Sacraméntum
venerémur cérnui;
et antíquum documéntum
novo cedat rítui;
præstet fides suppleméntum
sénsuum deféctui.

Genitóri, Genitóque
laus et iubilátio;
salus, honor, virtus quoque
sit et benedíctio;
procedénti ab utróque
compar sit laudátio. Amen.

V/. Panem de cælo præstitísti eis (T.P. Allelúia).
R/. Omne delectaméntum in se habéntem (T.P. Allelúia).

Orémus: Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti, tríbue quæsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis iúgiter sentiámus. Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum. Amen.

[Index]

Expositio et Benedictio cum Ss.mo Sacramento

[Hispanicus]

 

Pange lingua

Pange, língua, gloriósi
Córporis mystérium.
Sanguinísque pretiósi,
quem in mundi prétium,
fructus ventris generósi
Rex effúdit géntium.

Lectio verbi Dei

(I Cor 11, 23-26)

Fratres:

Ego enim accepi a Dómino, quod et trádidi vobis quoniam Dóminus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit et dixit: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis, est; hoc fácite in meam commemorationem”; similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “Hic calix novum testamentum est in meo sánguine; hoc fácite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem”. Quotiescumque enim manducábitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Dómini annuntiatis, donec veniat.

[Otros textos--->]

Tantum ergo

Tantum ergo Sacraméntum
venerémur cérnui;
et antíquum documéntum
novo cedat rítui;
præstet fides supplementum
sénsuum deféctui.

Genitóri, Genitóque
laus et iubilátio;
salus, honor, virtus quoque
sit et benedíctio;
procedénti ab utróque
compar sit laudátio. Amen.

V/. Panem de cælo præstitísti eis (T.P. Allelúia).
R/. Omne delectaméntum in se habéntem (T.P. Allelúia).

Orémus: Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti, tríbue quæsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis iúgiter sentiámus. Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum. Amen.

Alabanzas de desagravio:

Bendito sea Dios.
Bendito sea su santo Nombre.
Bendito sea Jesucristo, Dios y Hombre verdadero.
Bendito sea el Nombre de Jesús.
Bendito sea su Sacratísimo Corazón.
Bendita sea su Preciosísima Sangre.
Bendito sea Jesús en el Santísimo Sacramento del altar.
Bendito sea el Espíritu Santo Paráclito.
Bendita sea la excelsa Madre de Dios, María Santísima.
Bendita sea su Santa e Inmaculada Concepción.
Bendita sea su gloriosa Asunción.
Bendito sea el Nombre de María, Virgen y Madre.
Bendito sea san José, su castísimo esposo.
Bendito sea Dios en sus ángeles y en sus santos.
Amen.

[En Ecuador--->]

[En Chile--->]

[En Argentina--->]

Salmo 116 (Laudate Dóminum):

Laudáte Dóminum omnes gentes,
laudáte eum, omnes pópuli.
Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius;
et véritas Dómini manet in ætérnum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto;
sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.

[Index]

Antiphonæ Mariæ post Benedictione

[Hispanicus]

 

Los sábados se puede rezar o cantar la Salve o alguna otra antífona mariana apropiada para el tiempo litúrgico (Adviento, Navidad, Cuaresma, Pascua).


En cualquier tiempo se puede rezar o cantar la Salve [Español]:

Salve, Regína, mater misericórdiæ; vita dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamámus éxules fílii Hevæ. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte, et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsílium osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María!

Al terminar, se reza o canta:

V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Orémus: Omnípotens sempitérne Deus, qui gloriósæ Vírginis Matris Maríæ corpus et ánimam, ut dignum Fílii tui habitáculum éffici mererétur, Spíritu Sancto cooperánte, præparásti: da, ut cuius commemoratióne lætámur, eius pia intercessióne, ab instántibus malis, et a morte perpétua liberémur. Per eumdem Christum Dóminum nostrum. Amen.

V/. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R/. Amen.

[Index]


En el Tiempo de Adviento se reza o se canta Alma Redemptóris Mater [Español]:

Alma Redemptóris Mater,
quæ pérvia cæli porta manes,
et stella maris, sucúrre cadénti,
súgere qui curat, pópulo:

Tu quæ genuísti, natúra miránte,
tuum sanctum Genitórem,
Virgo prius ac postérius,
Gabriélis ab ore sumens illud Ave,
peccatórum miserére.

Al terminar, se reza o canta:

V/. Ángelus Dómini nuntiávit Mariæ.
R/. Et concépit de Spíritu Sancto.

Orémus: Grátiam tuam, quæsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut, qui Ángelo nuntiánte, Christi Fílii tui Incarnatiónem cognóvimus, per Passiónem eius et Crucem ad Resurrectiónis glóriam perducámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

V/. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R/. Amen.

[Index]


En el Tiempo de Navidad se reza o se canta Alma Redemptóris Mater [Español]:

Alma Redemptóris Mater,
quæ pérvia cæli porta manes,
et stella maris, sucúrre cadénti,
súgere qui curat, pópulo:

Tu quæ genuísti, natúra miránte,
tuum sanctum Genitórem,
Virgo prius ac postérius,
Gabriélis ab ore sumens illud Ave,
peccatórum miserére.

Al terminar, se reza o canta:

V/. Post partum, Virgo, invioláta permansísti.
R/. Dei Génetrix, intercéde pro nobis.

Orémus: Deus, qui Fílium tuum, verbum salútis et panem vitæ, e cælo in alvum sanctæ Vírginis misísti, concéde ut Christum sicut ipsa accipiámus, eius verba corde retinéntes et salútis mystéria fide celebrántes. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

V/. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R/. Amen.

[Index]


Durante la Cuaresma se reza o se canta Ave, Regina cælorum [Español]:

Ave, Regína cælórum,
ave, Dómina Angelórum,
salve, radix, salve, porta,
ex qua mundo lux est orta.

Gáude, Virgo gloriósa,
super omnes speciósa;
vale, o valde decóra,
et pro nobis Christum exóra.

Al terminar, se reza o canta:

V/. Dignáre me laudáre te, Virgo sacráta.
R/. Da mihi virtútem contra hostes tuos.

Orémus: Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium, ut, qui sanctæ Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

V/. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R/. Amen.

[Index]


En Tiempo Pascual se reza o se canta el Regina cæli [Español]:

Regína Cæli, lætáre; alleluia.
Quia cum meruísti, portare; alleluia.

Resurréxit sicut díxit; alleluia.
Ora pro nobis Deum; alleluia.

Al terminar, se reza o canta:

V/. Gáude et lætáre, Virgo María; alleluia.
R/. Quia surréxit Dóminus vere; alleluia.

Orémus: Deus, qui per resurrectiónem Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi mundum lætificáre dignátus es, præsta quæsumus, ut per eius Genitrícem Vírginem Maríam perpétuæ capíamus gaudia vitæ. Per eumdem Christum Dóminum nostrum. Amen.

V/. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R/. Amén.

[Index]

Oratio S. Alphonsi ante SS. Sacramentum

[Hispanicus]

 

Dómine Iesu Christe, qui, amóre hóminum ductus, in hoc Sacraménto diu noctúque immoráris, pietáte et amóre pleníssimus; qui exspéctas, ádvocas, excipísque eos omnes qui ad te, salutándi grátia, véniunt: te ego in Altáris Sacraménto præséntem credo, adóro et ex abýsso níhili mei, et ago tibi grátias, pro ómnibus quidem in me collátis benefíciis, sed præsértim pro eo quod mihi hoc Sacraménto te ipse donásti, quod sanctíssimam Matrem tuam Maríam mihi dedísti in advocátam, et quod me vocásti, qui te hac in æde salutárem.

Salúto ígitur hódie amantíssimum Cor tuum, animóque inténdo, illud salutáre his tribus de causis: primum, ut tibi pro tanto dono grates persólvam; deínde, ut de iniúriis, quas hoc in Sacraménto tui inimíci tibi ínferunt, satisfáciam; postrémo, ut hac salutatióne te adórem ómnibus terrárum locis, ubi in Sacraménto præsens minus cóleris magísque deséreris.

Díligo te, mi Iesu, ex toto corde. Pænitet me tóties olim displicuísse infinítæ bonitáti tuæ. Státuo, te adiuvánte, non ámplius offéndere ánimum tuum; et in præséntia, quantúmvis miser, totum me tibi cónsecro, tibi me totum dono, omníque meæ voluntáti, afféctibus, desidériis et rebus meis ómnibus renúntio. Ex hocce die tu deínceps de me meísque univérsis, quod tibi gratum, fácito. Ego nihil rogo, nihil opto, nisi sanctum amórem tuum, perseverántiam in bono usque ad finem et tuæ voluntátis exsecutiónem perféctam.

Comméndo tibi deténtas in purgatório ánimas, præprímis quæ se sanctíssimo Sacraménto et sanctíssimæ Maríæ devotíssimas exhibébant. Omnes item míseros peccatóres tibi comméndo. Coniúngo dénique, mi Salvátor, omnes meos afféctus cum afféctibus amantíssimi Cordis tui, eósque sic coniúnctos tuo ætérno Patri óffero, tuo illum nómine rogans, ut eos tui amóre accípiat et exáudiat.

[Index]