In honorem Sancto Ioseph

[Index]

 

•   Preces ante Missam

•   Oratio ad petendam castitatem

•   Oratio pro protectione impetranda

•   Oratio pro felici morte impetranda

•   Memorare (S. Ioseph)

Oratio ad S. Ioseph ad petendam castitatem

[Hispanicus]

 

Vírginum custos et pater, sancte Joseph, cuius fidéli custódiæ ipsa Innocéntia Christus Iesus et Virgo vírginum María commísa fuit: te per hoc utrúmque caríssimum pignus Iesum et Maríam óbsecro et obtéstor, ut me, ab omni immundítia præservátum, mente incontamináta, puro corde et casto córpore Iesu et Maríæ semper fácias castíssime famulári. Amen.

[Index]

Oratio ad S. Ioseph pro protectione impetranda

[Hispanicus]

 

Deus, qui ineffábili providéntia beátum Ioseph sanctíssimæ Genetrícis tuæ spónsum elígere dignátus es: præsta quæsumus, ut quem protectórem venerámur in terris, intercessórem habére mereámur in cælis. Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum. Amen.

[Index]

Oratio ad S. Ioseph pro felici morte impetranda

[Hispanicus]

 

O Sancte Ioseph! qui in suavíssimo Iesu cliéntis tui, et dulcíssimæ spónsæ tuæ Maríæ compléxu ex hac vita emigrásti: succúrre mihi, o S. Pater! cum Iesu et María, tunc potíssimum, quando mors vitæ meæ finem impónet; illúdque (quod únice peto) solátium mihi ímpetra, ut in iísdem sanctíssimis Iesu et Maríæ bráchiis exspírem. In manus vestras vivens et móriens comméndo spíritum meum, Iesus, María, Ioseph! Amen.

[Index]

Memorare (S. Ioseph)

[Hispanicus]

 

Memoráre, o puríssime Sponse Vírginis Maríæ, o dulcis Protéctor mi, sancte Ioseph, non esse audítum a sæculo, quemquem ad tua implorántem auxília, tua peténtem suffrágia, esse derelíctum. Ego tali animátus confidéntia ad te vénio, tibíque férvide me comméndo. Noli, quæso, o Pater putatíve Redemptóris, verba mea despícere, sed áudi propítius. Amen.

[Index]