In honorem Beatæ Mariæ Virginis

[Index]

 

•   Alma Redemptoris Mater

•   Angelus

•   Ave Maria

•   Ave, Maris Stella

•   Ave, Regina cælorum

•   Magnificat

•   Memorare

•   O Domina mea!

•   O Maria, Virgo et Mater

•   O Mater pietatis

•   O serenissima Virgo

•   Oratio ad petendam gratiam bonæ mortis

•   Regina cæli

•   Salve

•   Sancta Maria, succurre miseris

•   Sanctum Rosarium

•   Stabat Mater Dolorosa

•   Sub tuum præsidium

•   Totus tuus

•   Sancta Maria, sucurre miseris

[Index]

Alma Redemptoris Mater

[Hispanicus]

 

Alma Redemptóris Mater,
quæ pérvia cæli porta manes,
et stella maris, sucúrre cadénti,
súgere qui curat, pópulo:

Tu quæ genuísti, natúra miránte,
tuum sanctum Genitórem,
Virgo prius ac postérius,
Gabriélis ab ore sumens illud Ave,
peccatórum miserére.

[Index]

Angelus

[Hispanicus]

 

V/. Ángelus Dómini nuntiávit Maríæ
R/. Et concépit de Spíritu Sancto.

Ave María...

V/. Ecce ancílla Dómini,
R/. Fiat mihi secúndum verbum tuum.

Ave María...

V/. Et Verbum caro factum est,
R/. Et habitávit in nobis.

Ave María...

V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Génitrix
R/. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Oremus: Grátiam tuam, quæsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut, qui Ángelo nuntiánte, Christi Fílii tui Incarnatiónem cognóvimus, per Passiónem eius et Crucem ad Resurrectiónis glóriam perducámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

Ave, Maris Stella

[Hispanicus]

Atribuido a Fortunato, obispo de Poitiers (609)

 

Ave, maris stella,
Dei mater alma
atque semper virgo,
felix caeli porta.

Sumens illud Ave,
Grabriélis ore,
fundanos in pace,
mutans Evae nomen.

Solve vincla reis,
profer lumen caecis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem,
per te preces
qui pro nobis natus
tu lit esse tuus.

Virgo singuláris,
inter omnes mitis,
nos culpis solútos,
mites fac et castos.

Vitam praesta puram,
iter para tutum,
ut vidéntes Iesum,
semper collaetémur.

Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spirítui Sancto,
tribus honor unus. Amen.

[Index]

Ave, Regina cælorum

[Hispanicus]

 

Ave, Regína cælórum,
ave, Dómina Angelórum,
salve, radix, salve, porta,
ex qua mundo lux est orta.

Gáude, Virgo gloriósa,
super omnes speciósa;
vale, o valde decóra,
et pro nobis Christum exóra.

[Index]

Magnificat

[Hispanicus]

 

Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo, quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ.

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, dispérsit supérbos mente cordis sui; depósuit poténtes de sede et exaltávit húmiles; esuriéntes implévit bonis et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, recordátus misericórdiæ, sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini eius in sæcula.

Glória Patri...

[Index]

Sancta Maria, oratio ad petendam gratiam bonæ mortis

[Hispanicus]

 

O María, sine labe concépta, ora pro nobis, qui confúgimus ad te; o Refúgium peccatórum, Mater agonizántium, noli nos derelínquere in hora éxitus nostri, sed ímpetra nobis dolórem perféctum, sincéram contritiónem, remissiónem peccatórum nostrórum, sanctíssimi Viátici dignam receptiónem, extrémæ Unctiónis Sacraménti corroboratiónem, ut magis secúri præsentári valeámus ante thronum iusti, sed et misericórdis Iúdicis, Dei et Redemptóris nostri. Amen.

[Index]

Regina cæli

[Hispanicus]

 

V/. Regína Cæli, lætáre; alleluia.
R/. Quia cum meruísti, portare; alleluia.

V/. Resurréxit sicut díxit; alleluia.
R/. Ora pro nobis Deum; alleluia.

V/. Gáude et lætáre, Virgo María; alleluia.
R/. Quia surréxit Dóminus vere; alleluia.

Oremus: Deus, qui per resurrectiónem Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi mundum lætificáre dignátus es, præsta quæsumus, ut per eius Genitrícem Vírginem Maríam perpétuæ capíamus gaudia vitæ. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

Sancta Maria, succurre miseris

[Hispanicus]

 

Sancta María, succúrre míseris, iuva pusillánimes, réfove flébiles, ora pro pópulo, intervéni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu: séntiant omnes tuum iuvámen, quicúmque célebrant tuam sanctam commemorationem.

[Index]

Rosarii Marialis Recitatio

[Hispanicus]

 

Per signum crucis de inimícis nostris líbera nos, Deus noster.

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

Señor mío, Jesucristo, Dios y Hombre verdadero, Creador, Padre y Redentor mío; por ser Vos quien sois, Bondad infinita, y porque os amo sobre todas las cosas, me pesa de todo corazón haberos ofendido; también me pesa porque podéis castigarme con las penas del infierno. Ayudado de vuestra divina gracia, propongo firmemente nunca más pecar, confesarme y cumplir la penitencia que me fuere impuesta. Amén.

V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

V/. Deus, in adiutórium meum inténde.
R/. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V/. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R/. Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sæcula sæculórum. Amen.


Modo de rezar los Misterios:

Para cada misterio se reza:

Paternoster
10 Avemarías
Gloria (Triduo Pascual: Christus factus)

Después se añade:

María, Madre de Gracia, Madre de misericordia, defiéndenos de nuestros enemigos y ampáranos ahora y en la hora de nuestra muerte. Amén.

O bien (Ecuador):

María, Madre de Gracia, Madre de misericordia, en la vida y en la muerte ampáranos, Madre nuestra.


Misterios del Rosario

[Hispanicus]

Mysteria gaudiosa

(in feria secunda et sabbato)

[Traducción]

1º. Annuntiátio.

2º. Visitátio.

3º. Natívitas.

4º. Præsentátio.

5º. Invéntio in Templo.

 

Mysteria dolorosa

(in feria tertia et feria sexta)

[Traducción]

1º. Agonía in Hortu.

2º. Flagellátio.

3º. Coronátio Spinis.

4º. Baiulátio Crucis.

5º. Crucifíxio et Mors.

 

Mysteria luminosa

(in feria quinta)

[Traducción]

1º. Baptísma apud Iordánem.

2º. Autorevelátio apud Cananénse matrimónium.

3º. Regni Dei proclamátio coniúncta cum invitaménto ad conversiónem.

4º. Transfigurátio.

5º. Eucharístiæ Institútio.

 

Mysteria gloriosa

(in feria quarta et Dominica)

[Traducción]

1º. Resurréctio.

2º. Ascénsio.

3º. Descénsus Spíritus Sancti.

4º. Assúmptio.

5º. Coronátio in Cælo.


Al terminar los cinco misterios, se reza:

Dios te salve, María, Hija de Dios Padre, llena eres de gracia...

Dios te salve, María, Madre de Dios Hijo, llena eres de gracia...

Dios te salve, María, Esposa de Dios Espíritu Santo, llena eres de gracia...


Litaniæ lauretanæ

[Hispanicus]

 

Kýrie, eléison Kýrie, eléison
Christe, eléison Christe, eléison
Kýrie, eléison Kýrie, eléison
Christe, audi nos Christe, audi nos
Christe, exaudi nos Christe, exaudi nos

 

Pater de caelis, Deus Miserere nobis
Fili, Redémptor mundi, Deus "
Spíritus Sancte, Deus "
Sancta Trínitas, unus Deus "

 

Sancta María Ora pro nobis
Sancta Dei Génetrix "
Sancta Virgo vírginum "
Mater Christi "
Mater Ecclesiae "
Mater divinae gratiae "
Mater puríssima "
Mater castísima "
Mater inviolata "
Mater intemerata "
Mater immaculata "
Mater amábilis "
Mater admirábilis "
Mater boni consilii "
Mater Creatoris "
Mater Salvatoris "
Virgo prudentíssima "
Virgo veneranda "
Virgo praedicanda "
Virgo potens "
Virgo clemens "
Virgo fidelis "
Spéculum iustítiae "
Sedes sapiéntiae "
Causa nostrae laetítiae "
Vas spirituale "
Vas honorábile "
Vas insigne devotionis "
Rosa mýstica "
Turris Davídica "
Turris ebúrnea "
Domus áurea "
Foéderis arca "
Iánua caeli "
Stella matutina "
Salus infirmorum "
Refugium peccatorum "
Consolatrix afflictorum "
Auxilium christianorum "
Regina Angelorum "
Regina Patriarcharum "
Regina Prophetarum "
Regina Apostolorum "
Regina Mártyrum "
Regina Confessorum "
Regina Vírginum "
Regina Sanctorum ómnium "
Regina sine labe originali concepta "
Regina in coelum assumpta "
Regina sacratíssimi Rosarii "
Regina familiae "
Regina pacis "

V/. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi.
R/. Parce nobis Dómine.

V/. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi.
R/. Exáudi nos Dómine.

V/. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi.
R/. Miserere nobis.

Sub tuum praesídium confúgimus, Sancta Dei Génetrix, nostras deprecationes ne despícias in necessitátibus; sed a perículis cunctis líbera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.

V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix.
R/. Ut digni efficiamur promissiónibus Christi.

 

Oremus: Gratiam tuam, quaésumus, Domine, méntibus nostris infunde: ut qui, Ángelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognóvimus; per passionem eius et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per éundem Christum Dominum nostrum. Amen.


Por las necesidades de la Iglesia y del Estado

Padre Nuestro
Avemaría
Gloria

Por la persona e intenciones del Señor Obispo de esta diócesis

Padre Nuestro
Avemaría
Gloria

Por las benditas ánimas del Purgatorio

Padre Nuestro
Avemaría
Descansen en paz. R/. Amén.

[Index]

Stabat Mater Dolorosa

[Hispanicus]

 

Stabat Mater dolorósa
iuxta crucem lacrimósa
dum pendébat Fílius.

Cuius ánimam geméntem
contristátam et doléntem
pertransívit gládius.

O quam tristis et afflícta
fuit illa benedícta
Mater Unigéniti!

Quæ mærébat et dolébat,
pia Mater, dum vidébat
Nati poenas íncliti.

Quis est homo qui non fleret,
Matrem Christi si vidéret
in tanto supplício?

Quis non posset contristári,
piam Matrem contemplári
doléntem cum Filio?

Pro peccátis suæ gentis
vidit Iesum in torméntis,
et flagéllis súbditum.

Vidit suum dulcem Natum
moriéntem desolátum
dum emísit spíritum.

Eia Mater, fons amóris
me sentíre vim dolóris
fac, ut tecum lúgeam.

Fac ut árdeat cor meum
in amándo Christum Deum,
ut sibi compláceam.

Sancta Mater, istud agas,
Crucifíxi fige plagas
cordi meo válide.

Tui Nati vulneráti,
tam dignáti pro me pati,
poenas mecum dívide.

Fac me tecum pie flere,
Crucifíxo condolére,
donec ego víxero.

Iuxta crucem tecum stare,
Ac me tibi sociáre
in planctu desídero.

Virgo vírginum præclára,
mihi iam non sis amára:
fac me tecum plángere.

Fac, ut portem Christi mortem,
passiónis fac me sortem,
et plagas recólere.

Fac me plagis vulnerári,
cruce hac inebriári,
et cruóre Fílii.

Flammis urar ne succénsus,
per te, Virgo, sim defénsus
in die iudícii.

Fac me cruce custodíri,
morte Christi præmuníri,
confovéri grátia.

Quando corpus moriétur,
fac, ut ánimæ donétur
Paradísi glória. Amen.

[Index]

Sub tuum præsidium

[Hispanicus]

 

Sub tuum præsídium confúgimus,
sancta Dei Génetrix;
nostras deprecatiónes ne despícias
in necessitátibus;
sed a perículis cunctis
líbera nos semper,
Virgo gloriósa et benedícta.

[Index]

Totus tuus

[Hispanicus]

Consagración a la Madre de Dios de San Luis María Grignon de Montfort.

 

Totus tuus ego sum et omnia mea Tua sunt. Accipio Te in mea omnia. Præbe mihi cor tuum, Maria.

[Index]