Aliæ orationes et piæ exercitationes

[Index]

 

Piæ exercitationes

•   Preces iaculatoriæ

•   Sanctum Rosarium

•   Visitatio Sanctissimi Sacramenti

•   Benedictio cum SS.mo Sacramento

•   Antiphonæ Mariæ post Benedictione

Psalmi et Cantica Sacræ Scripturæ

•   Psalmus II

•   Psalmus L (Miserere)

•   Psalmus LXII (Deus meus es tu)

•   Psalmus LXXXIII (Quam dilecta)

•   Psalmus LXXXIV (Complacuisti)

•   Psalmus LXXXV (Inclina Domine)

•   Psalmus CXV (Credidi)

•   Psalmus CXXIX (De profundis)

•   Canticum Mariæ (Magnificat)

•   Canticum Zachariæ (Benedictus)

•   Canticum Simeonis (Nunc dimittis)

Orationes pro variis necessitatibus

•   Oratio pro Summo Pontifice

•   Oratio pro Episcopo

•   Oratio pro tota Ecclesia

•   Oratio pro unitate Ecclesiæ

•   Oratio pro sacerdotibus

•   Oratio ad petendas vocationes

•   Oratio ad S. Ioannem Mariam Vianney

•   Preces pro defunctis (I)

•   Preces pro defunctis (II)

•   Dies iræ (Hymnus pro defunctis)

•   Sero te amavi

[Index]

Preces iaculatoriæ

[Hispanicus]

 

Ad Iesum

- Dómine, adáuge nobis fidem.

- Credo, Dómine, sed ádiuva incredulitátem meam.

- Iesu, Fili David, miserére mei peccatóris!

- Iesu, Iesu, esto mihi semper Iesus!

- Dómine, tu ómnia nosti; tu scis quia amo te.

- Dómine, ut vídeam! Dómine, ut sit!

- Cor Iesu Sacratíssimum et miséricors, dona nobis pacem.

- Dómine, si vis potes me mundáre!

- Regnáre Christum volumus!


Ad Mariam

- Sancta María, Spes nostra, Sedes Sapiéntiæ, ora pro nobis.

- Sancta María, Spes nostra, Ancílla Dómini, ora pro nobis.

- Sancta María, stella maris, filios tuos ádiuva.

- Monstra te esse Matrem!

- Sancta María, Mater Pulchræ Dilectiónis, fílios tuos ádiuva.

- Cor Maríæ Dulcíssimum, iter para tutum.

- Sancta María, refúgium nostrum et virtus!

- Adeámus cum fidúcia ad thronum glóriæ, ut misericórdiam consequámur!


Aliae iaculatoriae

- Deus meus et ómnia.

- Benedícta sit Sancta Trínitas.

- Dómine, salva nos, perímus!

- Dóminus meus et Deus meus!

- Deo omnis glória!

- Ómnia in bonum!

- Ecce ego, quia vocásti me!

- In lætítia, nulla dies sine cruce!

- Omnes cum Petro ad Iesum per Maríam!

- Quia tu es, Deus, fortitúdo mea!

- Credo, sed ádiuva incredulitátem meam!

- Vultum tuum, Dómine, requíram!

- Ut in gratiárum semper actióne maneámus!

- Sancti Ángeli custódes nostri, deféndite nos!

- Ure igne Sancti Spíritus!

- Ómnia possum in eo, qui me confórtat.

- Sancte Pater omnípotens, ætérne et miséricors Deus: beáta María intercedénte, grátias tibi ago pro univérsis benefíciis tuis, étiam ignótis.

- Cor mundum crea in me, Deus!

- Cor contrítum, et humiliátum, Deus non despícies!

- Nunc cœpi!

[Index]

Psalmus L (Miserere)

[Hispanicus]

 

Miserére mei, Deus, secúndum misericórdiam tuam. Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum dele iniquitátem meam.

Amplius lava me ab iniquitáte mea et a peccáto meo munda me. Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: et peccátum meum contra me est semper.

Tibi, tibi soli peccávi, et malum coram te feci, ut iustus inveniáris in senténtia tua et equus in iudício tuo. Ecce enim in iniquitáte generatus sum: et in peccáto concépit me mater mea.

Ecce enim veritátem in corde dilexísti: et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. Aspérges me hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.

Audíre me fácies gáudium et letítiam, et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. Avérte fáciem tuam a peccátis meis et omnes iniquitátes meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. Ne proícias me a fácie tua et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.

Redde mihi lætítiam salutáris tui et spíritu promptíssimo confirma me. Docébo iníquos vias tuas, et ímpii ad te converténtur.

Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, et exsultábit língua mea iustítiam tuam. Dómine, lábia mea apéries, et os meum annuntiábit laudem tuam.

Non enim sacrifício delectáris; holocáustum, si ófferam, non placebit. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus; cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.

Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, ut ædificéntur muri Ierúsalem. Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes et holocáusta: tunc impónent super altáre tuum vítulos.

[Index]

Psalmus LXII (Deus meus es tu)

[Hispanicus]

 

Deus, Deus meus es tu, * ad te de luce vígilo. Sitívit in te ánima mea, * te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa, sic in sancto appárui tibi, * ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, * lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea * et in nómine tuo levábo manus meas.

[Index]

Psalmus LXXXIII (Quam dilecta)

[Hispanicus]

 

Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! * Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.

Cor meum et caro mea * exultavérunt in Deum vivum.

Étenim passer invénit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: * altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus.

Beáti, qui hábitant in domo tua: * in perpétuum laudábunt te.

Beátus vir, cuius est auxílium abs te, * ascensiónes in corde suo dispósuit.

Transeúntes per vallem sitiéntem in fontem ponent eam, * étenim benedictiónibus véstiet eam plúvia matutína.

Ibunt de virtúte in virtútem, * vidébitur Deus deórum in Sion.

Dómine Deus virtútum, exáudi oratiónem meam; * áuribus pércipe Deus Iacob.

Protéctor noster áspice, Deus, * et réspice in fáciem Christi tui.

Quia mélior est dies una in átriis tuis super milia, elégi ad limen esse in domo Dei mei * magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.

Quia sol et scutum est Dóminus Deus, grátiam et glóriam dabit Dóminus; * non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocentia.

Dómine virtútum, * beátus homo, qui sperat in te.

[Index]

Psalmus LXXXIV (Complacuisti)

[Hispanicus]

 

Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, * convertísti captivitátem Iacob.

Remisísti iniquitátem plebis tuæ, * operuísti ómnia peccáta eórum.

Contraxísti omnem iram tuam, * revertísti a furóre indignatiónis tuæ.

Convérte nos, Deus, salutáris noster, * et avérte iram tuam a nobis.

Numquid in ætérnum irascéris nobis * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?

Nonne tu convérsus vivificábis nos, * et plebs tua lætábitur in te?

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam * et salutáre tuum da nobis.

Áudiam, quid loquátur Dóminus Deus, quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos * et ad eos, qui convertúntur corde.

Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus; * ut inhábitet glória in terra nostra.

Misericórdia et véritas obviavérunt sibi; * iustítia et pax osculátæ sunt. Véritas de terra orta est, * et iustítia de cælo prospéxit.

Étenim Dóminus dabit benignitátem, * et terra nostra dabit fructum suum.

Iustítia ante eum ambulábit, * et ponet in via gressus suos.

[Index]

Psalmus LXXXIV (Inclina Domine)

[Hispanicus]

 

Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, * quóniam inops et pauper sum ego.

Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum: * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.

Miserére mei, Dómine, * quóniam ad te, Dómine, clamávi tota die.

Lætífica ánimam servi tui, * quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.

Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis, * et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te.

Áuribus pércipe, Dómine, oratiónem meam, * et inténde voci deprecatiónis meæ.

In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, * quia exáudies me.

Non est símilis tui in diis, Dómine, * et nihil sicut ópera tua.

Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient et adorábunt coram te, Domine, * et glorificábunt nomen tuum.

Quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: * tu es Deus solus.

Doce me, Dómine, viam tuam, * et ingrédiar in veritáte tua;

simplex fac cor meum, ut tímeat nomen tuum.

Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo * et glorificábo nomen tuum in ætérnum.

Quia misericórdia tua magna est super me, * et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.

Deus, supérbi insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam * et non proposuérunt te in conspéctu suo.

Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, * pátiens et multæ misericórdiæ et veritátis.

Réspice in me et miserére mei; da fortitúdinem tuam púero tuo * et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.

Fac mecum signum in bonum, ut vídeant, qui odérunt me, et confundántur, * quóniam tu, Dómine, adiuvísti me et consolátus es me.

[Index]

Psalmus CXV (Credidi)

[Hispanicus]

 

Crédidi, étiam cum locútus sum: * «Ego humiliátus sum nimis».

Ego dixi in trepidatióne mea: * «Omnis homo mendax».

Quid retríbuam Dómino * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?

Cálicem salutáris accípiam * et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam * coram omni pópulo eius.

Pretiósa in conspéctu Dómini * mors sanctórum eius.

O Dómine, ego servus tuus, * ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.

Dirupísti víncula mea: * tibi sacrificábo hóstiam laudis * et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam * coram omni pópulo eius,

In átriis domus Dómini, * in médio tui, Ierúsalem.

[Índice]

Salmo CXXIX (De profundis)

[Hispanicus]

 

De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi vocem meam: Fiant aures tuæ intendéntes, in vocem deprecatiónis meæ.

Si iniquitátes observáberis, Dómine: Dómine, quis sustinébit? Quia apud te propitiátio est: et propter legem team sustínui te, Dómine.

Sustínuit ánima mea in verbo eius: sperávit ánima mea in Dómino. A custódia matutína usque ad noctem: spéret Israël in Dómino.

Quia apud Dóminum misericórdia: et copiósa apud eum redémptio. Et ipse rédimet Israël, ex ómnibus iniquitátibus eius.

[Index]

Canticum Zachariæ (Benedictus)

[Hispanicus]

 

Benedíctus Dóminus, Deus Ísrael, quia visitábit et fecit redemptiónem plebi suæ, et eréxit cornu salútis nobis in domo David puéri sui, sicut locútus est per os sanctorum, qui a sæcula sunt, prophetárum eius, salútem ex inimícis nostris et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris et memorári testaménti sui sancti, iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, datúrum se nobis, ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, serviámus illi in sanctitáte et iustítia coram ipso omnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius, ad dandam sciéntiam salútis plebi eius in remissiónem peccatórum eórum.

Per víscera misericórdiæ Dei nostri, in quibus visitábit nos óriens ex alto, illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper et in sæcula sæculórum. Amen.

[Index]

Canticum Simeonis (Nunc dimittis)

[Hispanicus]

 

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace.

Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum, lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israel.

Glória Patri...

[Index]

Oratio pro Summo Pontifice

[Hispanicus]

 

V/. Orémus pro Beatíssimo Papa nostro N.
R/. Dóminus consérvet eum et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra, et non tradat eum in ánimam inimicórum eius.

[Index]

Oratio pro Episcopo

[Hispanicus]

 

Stet et páscat in fortitúdine tua, Dómine, in sublimitáte nóminis tui. Amen.

[Index]

Oratio pro tota Ecclesia

[Hispanicus]

 

Deus, refúgium nostrum et virtus, pópulum ad te clamántem propítius réspice: et intercedénte gloriósa et immaculáta Vírgine Dei Genetríce María cum beáto Ioseph eius Sponso, ac beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo et ómnibus Sanctis, quas pro conversione peccátorum, pro libertáte et exultatióne sanctæ Matris Ecclésiæ, preces effúndimus, miséricors et benígnus exáudi. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

Oratio pro unitate Ecclesiæ

[Hispanicus]

 

Omnípotens et miséricors Deus, qui diversitátem géntium in unum pópulum per Fílium tuum adunáre voluísti, concéde propítius ut qui christiáno nómine gloriántur, quálibet divisióne reiécta, unum sint in veritáte et caritáte, et omnes hómines, veræ fídei lúmine illustráti, in unam Ecclésiam fratérna communióne convéniant. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

Oratio pro sacerdotibus

[Hispanicus]

 

Iesu, Póntifex ætérne et divíne sacrificátor, qui singulári ímpetu amóris erga hómines, fratres tuos, impúlsus, e sacro Corde tuo christiánum sacerdótium effluére fecísti, ne desíeris sacerdótibus tuis vivíficos infiníti amóris torréntes benígnus infúndere.

In ipsis vívere velis eósque in te commutáre! Per grátiam tuam éffice eos minístros miseratiónum tuárum! Age in eis et per eos et fac, ut virtútes tuas venerándas fidéliter imitándo in omnibus te índuant tuóque nómine tuíque Spíritus virtúte operéntur, quæ pro salúte mundi operátus es.

Réspice, divíne animárum Redémptor, quanta multitúdo eórum sit, qui adhuc in ténebris errórum dórmiunt; dinúmera, quot infidéles oves iuxta præcipítium ámbulent; consídera, quam multi sint páuperes, famélici, rudes, débiles in solitúdine geméntes!

Revértere ad nos per sacerdótes tuos; in eis vere resúrge! Per eósdem agens íterum per mundum transi docéndo, ignoscéndo, consolándo, sacrificándo atque sacráta víncula caritátis inter Cor divínum et corda hóminum renovándo. Amen.

[Index]

Oratio ad petendas vocationes

[Hispanicus]

 

Dómine Iesu Christe, qui dixísti apóstolis tuis: messis quidem multa, operárii autem pauci: fac ut nos, tuo amóre flagrántes ac divínæ glóriæ stúdio permóti, a Dómino messis supplíciter impetrémus ut mittat operários in messem suam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

Vel (speciatim sacerdotales et religiosas):

Dómine Iesu Christe, Salvátor mundi, per Cor tuum dulcíssimum te supplíciter exorámus, ut gregem tuum, Pastor ætérne, in afflictióne sua non déseras, sed spíritum illum in eo resúscites, quem super Apóstolos tuos tam abúnde effudísti. Voca, quæsumus, quam plúrimos ad status sacerdotálem et religiósum, et quos elégeris tuæ glóriæ et salútis animárum zelus incéndat, virtus sanctíficet, Spíritus tuus contra advérsa ómnia confírmet. O Iesu, da nobis sacerdótes et religiósos secúndum Cor tuum. Amen.

[Index]

Oratio ad S. Ioannem Mariam Vianney Conf.

[Hispanicus]

Parochorum Patronum

 

Omnípotens et miséricors Deus, qui sanctum Ioánnem Maríam pastoráli stúdio et iugi oratiónis ac pæniténtiæ ardóre mirábilem effecísti: da, quæsumus; ut eius exémplo et intercessióne, ánimas fratrum lucrári Christo, et cum eis ætérnam glóriam cónsequi valeámus. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

Sero te amavi

[Hispanicus]

(S. Augustinus, Conf. X, 27)

 

Sero te amávi, pulchritúdo tam antíqua et tam nova, sero te amávi! Et ecce intus eras et ego foris, et ibi te quærébam, et in ista formósa, quæ fecísti, defórmis inruébam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenébant longe a te, quæ si in te non essent, non essent. Vocásti et clamásti et rupísti surditátem meam: coruscásti, splenduísti et fugásti cæcitátem meam: fragrásti, et duxi spíritum, et anhélo tibi, gustávi et esúrio et sítio, tetigísti me, et exársi in pacem tuam.

[Index]