Preces communis

[Index]

 

•   Per signum crucis

•   Pater noster

•   Ave Maria

•   Gloria Patri

•   Gloria in excelsis

•   Veni, Sancte Spiritus

•   O Domina mea!

•   Memorare

•   Salve

•   Confiteor (Missa)

•   Confiteor

•   Credo (Symbolum Apostolorum)

•   Credo in unum Deum

Per signum crucis

[Hispanicus]

 

Al santiguarse

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

Al signarse

Per signum crucis de inimícis nostris líbera nos , Deus noster. In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

[Index]

Pater noster

[Hispanicus]

 

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.

Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

[Index]

Ave Maria

[Hispanicus]

 

Ave María, grátia plena, Dóminus tecum, benedícta tu in muliéribus et benedíctus fructus ventris tui, Iesus.

Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

[Index]

Gloria Patri

[Hispanicus]

 

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sæcula sæculórum. Amen.

[Index]

Gloria in excelsis

[Hispanicus]

 

Glória in excélsis Deo et in terra pax homínibus bone voluntátis. Laudámus te, benedícimus te, adorámus te, glorificámus te, grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam, Dómine Deus, Rex cæléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite, Iesu Christe, Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis; qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus, tu solus Dóminus, tu solus Altíssimus, Iesu Christe, cum Sancto Spíritu: in glória Dei Patris. Amen.

[Index]

Veni, Sancte Spiritus

[Hispanicus]

 

Veni, Sancte Spíritus!, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.

V/. Emitte Spíritum tuum, et creabúntur.
R/. Et renovábis faciem terræ.

Oremus: Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratione docuísti, da nobis in eódem Spíritu recta sapere, et de eius semper consolatióne gaudere. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

O Domina mea!

[Hispanicus]

 

O Dómina mea, o Mater mea! Tibi me totum óffero, atque ut me tibi probem devótum, cónsecro tibi hódie óculos meos, aures meas, os meum, cor meum, plane me totum. Quóniam ítaque tuus sum, o bona Mater, serva me, defénde me ut rem ac possessiónem tuam.

[Index]

Memorare

[Hispanicus]

 

Memoráre, o piísima Virgo María, non esse audítum a saéculo, quemquam ad tua curréntem præsídia, tua implorántem auxília, tua peténtem suffrágia esse derelíctum. Ego tali animátus confidéntia ad te, Virgo Vírginum, Mater, curro; ad te vénio; coram te gemens peccátor assísto. Noli, Mater Verbi, verba mea despícere, sed audi propítia et exáudi. Amen.

[Index]

Salve

[Hispanicus]

 

Salve, Regína, mater misericórdiæ; vita dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamámus éxules fílii Hevæ. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte, et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsílium osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María!

V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix.
R/. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

[Index]

Confiteor (Missa)

[Hispanicus]

 

Confíteor Deo omnipoténti et vobis, fratres, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo, ópere et omissióne: (et percutientes sibi pectus, dicunt:) mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. (Deinde prosequuntur:) Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, omnes Ángelos et Sanctos, et vos fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

[Index]

Confiteor

[Hispanicus]

 

Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Mariæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis, fratres: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et ópere: (percutit sibi pectus ter, dicens:) mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa.

Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

[Index]

Credo (Symbolum Apostolorum)

[Hispanicus]

 

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus, descendit ad inferno, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam æternam. Amen.

[Index]

Credo in unum Deum

[Hispanicus]

 

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem cæli et terre, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum, et ex Patre natum ante ómnia sæcula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de cælis. Ad verba quæ sequuntur, usque ad factus est, omnes se inclinant. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine, et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto; passus et sepúltus est, et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras, et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória, iudicáre vivos et mórtuos, cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum, et vitam ventúri sæculi. Amen.

[Index]