Piæ exercitationes cotidianæ

[Index]

 

Preces matutinæ

•   Oblatio sui

•   O Domina mea!

•   Angele Dei

Preces per diem persolvendæ

•   Angelus

•   Regina cæli

•   Benedictio mensæ

•   Visitatio Sanctissimi Sacramenti

•   Ante laborem

•   Ante studium

•   Oratio ante colligationem

•   Exaudi nos

•   Benedictio viatorum

•   Cartela Lectionis Spiritualis

Preces vespertinæ

•   Confiteor

•   Actus contritiónis

•   Visita, quæsumus Domine

•   Ad Sanctæ Familiæ

•   Noctem quietam

[Index]

Oblatio sui

[Hispanicus]

 

Súscipe, Dómine, univérsam meam libertátem. Áccipe memóriam, intelléctum atque voluntátem omnem. Quidquid hábeo vel possídeo, mihi largítus est: id tibi totum restítuo, ac tuæ prorsus voluntáti trado gubernándum. Amórem tui solum cum grátia tua mihi dones, et dives sum satis, nec áliud quidquam ultra posco.

[Index]

Angele Dei

[Hispanicus]

 

Ángele Dei, qui custos es mei, me tibi commíssum pietáte supérna illúmina, custódi, rege et gubérna. Amen.

[Index]

Benedictio mensæ

[Hispanicus]

 

Ante mensam

V/. Bénedic, Dómine, nos, et hæc tua dona, quæ de tua largitáte sumus sumptúri. Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

Ante prandium:

V/. Mensæ cæléstis partícipes fáciat nos Rex ætérnæ glóriæ.
R/. Amen.

Ante cenam:

V/. Ad cœnam vitæ ætérnæ perdúcat nos Rex ætérnæ glóriæ.
R/. Amen.

[Cuando bendice un sacerdote-->]


Post mensam

V/. Ágimus tibi grátias, omnípotens Deus, pro univérsis benefíciis tuis: Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

V/. Deus det nobis suam pacem.
R/. Et vitam ætérnam.

V/. Amen.

[Index]

Visitatio Sanctissimi Sacramenti

[Hispanicus]

 

V/. Adorémus in ætérnum Sanctíssimum Sacramentum.
R/. Adorémus in ætérnum Sanctíssimum Sacramentum.

Pater noster... Ave Maria... Gloria... (tres veces).

Communio spiritual

Yo quisiera, Señor, recibiros con aquella pureza, humildad y devoción con que os recibió vuestra santísima Madre; con el espíritu y fervor de los santos.

[Index]

Ante laborem

[Hispanicus]

 

Actiónes nostras, quæsumus, Dómine, aspirándo præveni et adiuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

Oratio S. Thomæ Aquinatis ante studium

[Hispanicus]

 

Creátor ineffábilis, qui de thesáuris sapiéntiæ tuæ tres Angelórum hierarchías designásti et eas super cælum empýreum miro órdine collocásti atque univérsi partes elegantíssime distribuísti: tu, inquam, qui verus fons lúminis et sapiéntiæ díceris ac superéminens princípium, infúndere dignéris super intelléctus mei ténebras tuæ rádium claritátis, dúplices, in quibus natus sum, a me rémovens ténebras, peccátum scílicet et ignorántiam. Tu, qui linguas infántium facis disértas, linguam meam erúdias atque in lábiis meis grátiam tuæ benedictiónis infúndas. Da mihi intellegéndi acúmen, retinéndi capacitátem, addiscéndi modum et facilitátem, interpretándi subtilitátem, loquéndi grátiam copiósam. Ingréssum ínstruas, progréssum dírigas, egréssum cómpleas. Tu, qui es verus Deus et homo: Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum. Amen.

[Index]

Oratio ante colligationem

[Hispanicus]

 

Omnípotens ætérne Deus, qui nos secúndum imáginem Tuam plasmásti, et ómnia bona, vera, pulchra, præsértim in divína persóna Unigéniti Fílii Tui Dómini nostri Iesu Christi, quærere iussísti, præsta quæsumus ut, per intercessiónem Sancti Isidóri, Epíscopi et Doctóris, in peregrinatiónibus per interréte factis et manus oculósque ad quæ Tibi sunt plácita intendámus et omnes quos convénimus cum caritáte ac patiéntia accipiámus. Per Christum Dóminum nostrum.

[Index]

Exaudi nos

[Hispanicus]

 

Exáudi nos, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: et míttere dignéris sanctum Ángelum tuum de cælis, qui custódiat, fóveat, prótegat, vísitet atque deféndat omnes habitántes in hoc habitáculo. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

Benedictio viatorum

[Hispanicus]

 

Beáta María intercedénte bene ambulémus (ámbulem), Dóminus sit in itínere nostro (meo) et Ángeli eius comiténtur nobíscum (et Ángelus eius comitétur mecum). In nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Amen.

[Si la Bendición la da un sacerdote-->]

[Index]

Cartela Lectionis Spiritualis

[Hispanicus]

 

Al comenzar, todos de rodillas, el que dirige reza:

Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.

V/. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur.
R/. Et renovábis fáciem terræ.

Oremus: Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti; da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de eius semper consolatióne gaudére. Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.


Al terminar, todos de rodillas, el que dirige reza:

V/. Ágimus tibi grátias, omnípotens Deus, pro univérsis benefíciis tuis: Qui vivis et regnas en sæcula sæculórum.
R/. Amen.

V/. Deus det nobis suam pacem.
R/. Et vitam ætérnam.

V/. Amen.

[Index]

Actus contritiónis

[Hispanicus]

 

Deus meus, ex toto corde pænitet me ómnium meórum peccatórum, éaque detéstor, quia peccándo, non solum pœnas a te iuste statútas proméritus sum, sed præsértim quia offéndi te, summum bonum, ac dignum qui super ómnia diligáris. Ídeo fírmiter propóno, adiuvánte grátia tua, de cétero me non peccatúrum peccandíque occasiónes próximas fugitúrum. Amen.

[Index]

Visita, quæsumus Domine

[Hispanicus]

 

Vísita, quæsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea longe repélle: Ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant, et benedíctio tua sit super nos semper. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

Ad Sanctæ Familiæ

[Hispanicus]

 

Iesu, María, Ioseph, vobis cor et ánimam meam dono.

Iesu, María, Ioseph, adstáte mihi in extrémo agóne.

Iesu, María, Ioseph, in pace vobíscum dórmiam et requiéscam.

[Index]

Oratio Noctem quietam

[Hispanicus]

 

Nóctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. Amen.

[Index]