Preces pro defunctis

[Index]

 

•   Commendatio morientium

•   Responsorium (I)

•   Responsorium (II)

•   Orationes diei 2 novembris

•   Orationes pro variis defunctis

•   Dies iræ (Hymnus)

Commendatio morientium

[Hispanicus]

 

Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus (Rm 14,8).

Orationes:

Orémus: Proficíscere, ánima christiána, de hoc mundo, in nómine Dei Patris omnipoténtis, qui te creávit, in nómine Iesu Christi Fílii Dei vivi, qui pro te passus est, in nómine Spíritus Sancti, qui in te effússus est; hódie sit in pace locus tuus et habitátio tua apud Deum in sancta Sion, cum sancta Dei Genetríce Vírgine María, cum sancto Ioseph, et ómnibus Ángelis et Sanctis Dei.

Comméndo te omnipoténti Deo, caríssime frater, et ei, cuius es creatúra, commítto, ut ad auctórem tuum, qui te de limo terræ formávit, revertáris. Tibi ítaque egrediénti de hac vita Sancta María, Ángeli et omnes Sancti occúrrant. Líberet te Christus, qui pro te crucifíxus est, líberet te Christus, qui pro te mori dignátus est, constítuat te Christus, Fílius Dei vivi, intra paradísum suum et inter oves suas te verus ille Pastor agnóscat. Ille ab ómnibus peccátis tuis te absólvat atque inter eléctos suos te constítuat. Redemptórem tuum fácie ad fáciem vídeas et contemplatióne Dei potiáris in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Súscipe, Dómine, servum tuum in locum sperándæ sibi salvatiónis a misericórdia tua.
R/. Amen.

Líbera, Dómine, servum tuum, ex ómnibus tribulatiónibus.
R/. Amen.

Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Noe de dilúvio.
R/. Amen.

Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Abraham de Ur Chaldeórum.
R/. Amen.

Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Iob de passiónibus suis.
R/. Amen.

Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Móysen de manu Pharaónis.
R/. Amen.

Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Daniélem de lacu leónis.
R/. Amen.

Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti tres puéros de camíno ignis ardéntis et de manu regis iníqui.
R/. Amen.

Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Susánnam de falso crímine.
R/. Amen.

Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti David de manu regis Saul et de manu Góliæ.
R/. Amen.

Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Petrum et Paulum de carcéribus.
R/. Amen.

Líbera, Dómine, servum tuum, per Iesum Salvatórem nostrum, qui pro nobis mortem súbiit amáram nobísque vitam donávit ætérnam.
R/. Amen.

Commendámus tibi, Dómine, fámulum tuum N. precamúrque te, Dómine Iesu Christe, Salvátor mundi, ut propter quem ad terram misericórditer descendísti, in gaudium regni tui benígnus accípias. Licet enim peccáverit, Patrem et Fílium et Spíritum Sanctum non negávit, sed crédidit, et Deum, qui fecit ómnia, fidéliter adorávit.

Potest etiam dici vel cantari Salve antiphona.

Statim post exspirationem dicatur:

V/. Subveníte, Sancti Dei, ocúrrite, Ángeli Dómini.
R/. Suscipiéntes ánimam eius, offeréntes eam in conspéctu Altíssimi.

V/. Suscípiat te Christus, qui vocávit te, et in sinum Abrahæ Ángeli dedúcant te.
R/. Suscipiéntes ánimam eius, offeréntes eam in conspéctu Altíssimi.

V/. Réquiem ætérnam dona ei, Dómine, et lux perpétua lúceat ei.
R/. Offeréntes eam in conspéctu Altíssimi.

Orémus: Tibi, Dómine, commendámus fámulum tuum N., ut defúnctus sæculo tibi vivat, et quæ per fragilitátem humánæ conversatiónis peccáta commísit, tu vénia misericordíssimæ pietátis abstérge. Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

[Index]

Preces pro defunctis (Responsorium) (I)

[Hispanicus]

 

V/. Ne recordéris peccáta mea, Dómine.
R/. Dum véneris iudicáre sæculum per ignem.

V/. Dírige, Dómine, Deus meus, in conspéctu tuo viam meam.
R/. Dum véneris iudicáre sæculum per ignem.

V/. Réquiem ætérnam dona ei (eis), Dómine, et lux perpétua lúceat ei (eis).
R/. Dum véneris iudicáre sæculum per ignem.

Kýrie, eléison, Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Pater noster...

V/. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R/. Sed líbera nos a malo.

V/. A porta ínferi.
R/. Erue, Dómine, ánimam eius (ánimas eórum).

V/. Requiescat (-ant) in pace.
R/. Amen.

V/. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R/. Et clámor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu túo.

[Orationes 2 nov.--->]

Orémus: Absólve, quæsumus, Dómine, ánimam fámuli tui (fámulæ tuæ // ánimas famulórum tuórum) N. ab omni vínculo delictórum: ut, in resurrectiónis glória, inter Sanctos et eléctos tuos resuscitata respíret. Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

V/. Réquiem ætérnam dona ei (eis), Dómine.
R/. Et lux perpétua lúceat ei (eis).

V/. Requiescat (-ant) in pace.
R/. Amen.

V/. Ánima eius (ánimæ eórum) et ánimæ ómnium fidélium defunctórum per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R/. Amen.

[Aliae orationes pro defunctis--->]

[Index]

Preces pro defunctis (Responsorium) (II)

[Hispanicus]

 

V/. In nómine Patris, et Fílii et Spíritus Sancti.
R/. Amen.

V/. Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra.
R/. Amen.

V/. De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine, exáudi vocem meam.
R/. Sperávit ánima mea in Dómino.

V/. Fiant aures tuæ intendéntes in vocem deprecatiónis meæ.
R/. Sperávit ánima mea in Dómino.

V/. Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit?
R/. Sperávit ánima mea in Dómino.

V/. Quia apud te propitiátio est, et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
R/. Sperávit ánima mea in Dómino.

V/. Sustínuit ánima mea in verbo eius; sperávit ánima mea in Dómino.
R/. Sperávit ánima mea in Dómino.

V/. A custódia matutina usque ad noctem, speret Ísraël in Dómino.
R/. Sperávit ánima mea in Dómino.

V/. Quia apud Dóminum misericórdia: et copiosa apud eum redémptio.
R/. Sperávit ánima mea in Dómino.

[Aliae orationes pro defunctis--->]

[Index]

Tria orationes diei 2 novembris

[Hispanicus]

 

Oremus:

Pro Operis Dei fidelibus Societatisque Sacerdotalis Sanctæ Crucis sociis et benefactoribus defunctis:

Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quæsumus cleméntiam tuam, ut óperis Dei fidéles Societatísque Sacerdotális Sanctæ Crucis sócios et benefactóres qui ex hoc sæculo transiérunt, Beáta María semper Vírgine et Sancto Ioseph intercedéntibus, cum Sancto Iosephmaría et ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas.

Pro Avibus ceterisque parentibus, necnon pro Operis Dei fidelium Socieatisque Sacerdotalis Sanctæ Crucis sociorum propinquis defunctis:

Deus, qui nos patrem et matrem honoráre ac propínquos dilígere præcepísti: miserére cleménter animábus paréntum Conditóris nostri necnon paréntum et propinquórum nostrórum, eorúmque peccáta dimítte; nosque eos in ætérnæ claritátis gáudio fac vidére.

Pro omnibus fidelibus defunctis:

Fidélium, Deus, ómnium cónditor et redémptor: animábus famulórum, famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R/. Amen.

V/. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.
R/. Et lux perpétua lúceat eis.

V/. Requiéscant in pace.
R/. Amen.

V/. Ánimæ eórum et ánimæ ómnium fidélium defunctórum per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R/. Amen.

[Index]

Orationes pro variis defunctis

[Hispanicus]

 

Pro uno defuncto:

Inclína, Dómine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericórdiam tuam súpplices deprecámur, ut fámulum tuum N., quem in hoc sæculo tuo pópulo misericórditer aggregásti, in pacis a lucis regióne constítuas, et sanctórum tuórum concédas esse consórtem. Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

In die obitus:

Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere, te súpplices exorámus pro fámulo tuo N., quem (hódie) ad te migráre iussísti, ut, quia in te sperávit et crédidit, concédas eum ad veram pátriam perdúci, et gáudiis pérfrui sempitérnis. Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

In anniversario:

Deus indulgentiárum, da fámulo tuo N., cuius anniversárium depositiónis diem celebrámus, refrigérii sedem, quiétis beatitúdinem et lúminis claritátem. Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

Pro Papa:

Deus, qui Ecclésiæ tuæ fámulum tuum Papam nostrum N. ineffábili tua dispositióne præésse voluísti, præsta, quæsumus, ut, qui Fílii tui vices gerébat in terris, ab ipso in glória recipiátur ætérna. Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

Pro episcopo:

Deus, qui inter apostólicos sacerdótes fámulum tuum N. epíscopum (vel cardinálem) pontificáli fecísti dignitáte vigére, præsta, quæsumus, ut eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

Pro sacerdote:

Præsta, quæsumus, Dómine, ut fámulus tuus N. sacérdos, quem in hoc sæculo commorántem sacris munéribus decorásti, in cælesti sede gloriósus semper exsúltet. Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

Pro paréntibus:

Orémus: Deus, qui nos patrem et matrem honoráre praecepísti: miserere clementer animábus paréntum nostrórum, eorúmque peccáta dimítte; nosque eos in ætérnæ claritátis gáudio fac vidére. Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

Pro plúribus aut pro ómnibus fidélibus defúnctis:

Fidélium, Deus, ómnium cónditor et redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, píis supplicatiónibus consequántur. Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

[Index]

Hymnus Dies iræ

[Hispanicus]

 

Dies iræ –“Día de la ira”– es un famoso himno latino del siglo XIII atribuído al franciscano Tomás de Celano (1200-1260), amigo y biógrafo de San Francisco de Asís. Este himno se usó como secuencia en la Misa de Réquiem Católico romana hasta la revisión del Misal Romano de 1970).

Dies iræ, dies illa
solvet sæclum in favílla:
teste David cum Sibýlla.

Quantus tremor est futúrus,
quando iudex est ventúrus,
cuncta stricte discussúrus!

Tuba mirum spargens sonum
per sepúlcra regiónum,
coget omnes ante thronum.

Mors stupébit et natúra,
cum resúrget creatura,
iudicánti responsúra.

Liber scriptus proferétur,
in quo totum continétur,
unde mundus iudicétur.

Iudex ergo cum sedébit,
quidquid latet apparébit:
nil inúltum remanébit.

Quid sum miser tunc dictúrus?
Quem patrónum rogatúrus,
cum vix iustus sit secúrus?

Rex treméndæ maiestátis,
qui salvándos salvas gratis,
salva me fons pietátis.

Recordáre, Iesu pie,
quod sum causa tuæ viæ,
ne me perdas illa die.

Quærens me, sedísti lassus:
redemísti Crucem passus:
tantus labor non sit cassus.

Iuste iudex ultiónis,
donum fac remissiónis
ante diem ratiónis.

Ingemísco, tamquam reus:
culpa rubet vultus meus;
supplicánti parce, Deus.

Qui Maríam absolvísti,
et latrónem exaudísti,
mihi quoque spem dedísti.

Preces meæ non sunt dignæ,
sed tu bonus fac benígne,
ne perénni cremer igne.

Inter oves locum præsta,
et ab hædis me sequéstra,
státuens in parte dextra.

Confutátis maledíctis,
flammis ácribus addíctis,
voca me cum benedíctis.

Oro supplex et acclínis,
cor contrítum quasi cinis:
gere curam mei finis.

Lacrimósa dies illa,
qua resúrget ex favílla
iudicándus homo reus:

Huic ergo parce, Deus.
pie Iesu Dómine,
dona eis réquiem. Amen.

[Index]