Orationes pro variis diebus

[Index]

 

•   Trium puerorum

•   Psalmus II

•   Adoro te devote

•   Symbolum Athanasianum

Trium puerorum

[Hispanicus]

 

Antíphona

Trium puerórum cantémus hymnum, quem cantábant sancti in camíno ignis, benedicéntes Dóminum (T.P. Allelúia).

Canticum trium Puerorum (Dan 3,57-88 et 56)

1. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, laudáte et superexaltáte eum in sæcula.

2. Benedícite, cæli, Dómino, benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

3. Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino; benedícat omnis virtus, Dómino.

4. Benedícite, sol et luna, Dómino; benedícite, stellæ cæli, Dómino.

5. Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; benedícite, omnes venti, Dómino.

6. Benedícite, ignis et æstus, Dómino; benedícite, frigus et æstus, Dómino.

7. Benedícite, rores et pruína, Dómino; benedícite, gelu et frigus, Dómino.

8. Benedícite, glácies et nives, Dómino; benedícite, noctes et dies, Dómino.

9. Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

10. Benedícat terra Dóminum, laudet et superexáltet eum in sæcula.

11. Benedícite montes et colles, Dómino; benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.

12. Benedícite, mária et flúmina, Dómino; benedícite, fontes, Dómino.

13. Benedícite, cete et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino; benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

14. Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; benedícite, fílii hóminum, Dómino.

15. Bénedic, Ísrael, Dómino, laudáte et superexaltáte eum in sæcula.

16. Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, benedícite, servi Dómini, Dómino.

17. Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.

18. Benedícite, Ananía, Azaría, Misael, Dómino, laudáte et superexaltáte eum in sæcula.

19. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; laudémus et superexaltémus eum in sæcula.

20. Benedíctus es in firmamento cæli et laudábilis et gloriósus in sæcula.

Hic non dícitur Glória Patri neque Amen.

Psalmus CL

1. Laudáte Dóminum in sanctuário eius, laudáte eum in firmaménto virtútis eius.

2. Laudáte eum in magnálibus eius, laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.

3. Laudáte eum in sono tubæ, laudáte eum in psaltério et cíthara.

4. Laudáte eum in týmpano et choro, laudáte eum in chordis et órgano.

5. Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: omne quod spirat, laudet Dóminum.

Glória Patri...

Antiphona

Trium puerórum cantémus hymnum, quem cantábant sancti in camíno ignis, benedicéntes Dóminum (T.P. Allelúia).

Omnes exsurgunt, et qui preces moderatur dicit:

V/. Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Pater noster...

V/. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R/. Sed líbera nos a malo.

V/. Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua.
R/. Et Sancti tui benedícant tibi.

V/. Exsultábunt sancti in glória.
R/. Letabúntur in cubílibus suis.

V/. Non nobis, Dómine, non nobis.
R/. Sed nómini tuo da glóriam.

V/. Dómine, exáudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus:

Deus, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium, concéde propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum.

Actiónes nostras, quæsumus, Dómine, aspirándo præveni et adiuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur.

Da nobis, quæsumus, Dómine, vitiórum nostrórum flammas extínguere, qui beato Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superáre. Per Christum, Dóminum nostrum.
R/. Amen.

[Index]

Psalmus II

[Hispanicus]

 

Antiphona

Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient. (T.P. Allelúia).

1. Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia?

2. Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum et advérsus Christum eius:

3. “Dirumpámus víncula eórum et proiciámus a nobis iugum ipsórum!”.

4. Qui hábitat in cælis, irridébit eos, Dóminus subsannábit eos.

5. Tunc loquétur ad eos in ira sua et in furóre suo conturbábit eos:

6. “Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum!”.

7. Praedicábo decrétum eius. Dóminus dixit ad me: “Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8. Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam et possessiónem tuam términos terræ.

9. Reges eos in virga férrea et tamquam vas fíguli confrínges eos”.

10. Et nunc, reges, intellégite, erudímini, qui iudicátis terram.

11. Servíte Dómino in timóre et exsultáte ei cum tremóre.

12. Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confídunt in eo.

13. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

14. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.

Antíphona

Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient. (T.P. Allelúia).

V/. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R/. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccáti vúlnere disgregátæ, eius suavíssimo subdántur império: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sæcula sæculórum.
R/. Amen.

[Index]

Adoro te devote

[Hispanicus]

Rhythmus D. Tomæ Aquinatis

 

1. Adóro te, devóte, latens déitas, quæ sub his figúris vere látitas. Tibi se cor meum totum súbiicit, quia te contémplans totum déficit.

2. Visus, tactus, gustus in te fállitur, sed audítu solo tuto créditur; credo quidquid dixit Dei Fílius: nil hoc verbo veritátis vérius.

3. In Cruce latébat sola déitas, at hic latet simul et humánitas; ambo tamen credens atque cónfitens, peto quod petívit latro pœnitens.

4. Plagas, sicut Thómas, non intúeor, Deum tamen meum te confíteor; fac me tibi semper magis crédere, in te spem habére, te dilígere.

5. O memoriále mortis Dómini! Panis vivus, vitam præstans hómini; præsta meæ menti de te vívere, et te illi semper dulce sápere.

6. Pie pellicáne, Iesu Dómine, me immúndum munda tuo sánguine: cuius una stilla salvum fácere totum mundum quit ab omni scælere.

7. Iesu, quem velátum nunc aspício, oro, fiat illud quod tam sítio; ut te reveláta cernens fácie, visu sim beátus tuæ gloriæ. Amen.

[Index]

Symbolum Athanasianum

[Hispanicus]

 

Antíphona

Glória tibi Trínitas, æquális una Déitas, et ante ómnia sæcula, et nunc, et in perpétuum. (T.P. Allelúia).

1. Quicúmque vult salvus esse, ante ómnia opus est, ut téneat cathólicam fidem:

2. Quam nisi quisque íntegram inviolatámque serváverit, absque dúbio in ætérnum períbit.

3. Fides autem cathólica haec est: ut unum Deum in Trinitáte, et Trinitátem in unitáte venerémur.

4. Neque confundéntes persónas, neque substántiam separántes.

5. Alia est enim persóna Patris, ália Fílii, ália Spíritus Sancti.

6. Sed Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti una est divínitas, æquális glória, coætérna maiéstas.

7. Qualis Pater, talis Fílius, talis Spíritus Sanctus.

8. Increátus Pater, increátus Fílius, increátus Spíritus Sanctus.

9. Imménsus Pater, imménsus Fílius, imménsus Spíritus Sanctus.

10. Ætérnus Pater, ætérnus Fílius, ætérnus Spíritus Sanctus.

11. Et tamen non tres ætérni, sed unus ætérnus.

12. Sicut non tres increáti, nec tres imménsi, sed unus increátus et unus imménsus.

13. Simíliter omnípotens Pater, omnípotens Fílius, omnípotens Spíritus Sanctus.

14. Et tamen non tres omnipoténtes, sed unus omnípotens.

15. Ita Deus Pater, Deus Fílius, Deus Spíritus Sanctus.

16. Et tamen non tres Dii, sed unus est Deus.

17. Ita Dóminus Pater, Dóminus Fílius, Dóminus Spíritus Sanctus.

18. Et tamen non tres Dómini: sed unus est Dóminus.

19. Quia, sicut singillátim unamquámque persónam Deum ac Dóminum confitéri christiána veritáte compéllimur: ita tres Deos aut Dóminos dícere cathólica religióne prohibémur.

20. Pater a nullo est factus: nec creátus, nec génitus.

21. Fílius a Patre solo est: non factus, nec creátus, sed génitus.

22. Spíritus Sanctus a Patre et Fílio: non factus, nec creátus, nec génitus, sed procédens.

23. Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Fílius, non tres Fílii: unus Spíritus Sanctus, non tres Spíritus Sancti.

24. Et in hac Trinitáte nihil prius aut postérius, nihil maius aut minus: sed totæ tres persónæ coætérnæ sibi sunt et coæquáles.

25. Ita ut per ómnia, sicut iam supra dictum est, et únitas in Trinitáte, et Trínitas in unitáte veneránda sit.

26. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitáte séntiat.

27. Sed necessárium est ad ætérnam salútem, ut Incarnatiónem quoque Dómini nostri Iesu Christi fidéliter credat.

28. Est ergo fides recta ut credámus et confiteámur quia Dóminus noster Iesus Christus, Dei Fílius, Deus et homo est.

29. Deus est ex substántia Patris ante sæcula génitus: et homo est ex substántia matris in sæculo natus.

30. Perféctus Deus, perféctus homo: ex ánima rationáli et humána carne subsístens.

31. Æquális Patri secúndum divinitátem: minor Patre secúndum humanitátem.

32. Qui, licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.

33. Unus autem non conversióne divinitátis in carnem: sed assumptióne humanitátis in Deum.

34. Unus omníno, non confusióne substántiæ: sed unitáte persónæ.

35. Nam sicut ánima rationális et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.

36. Qui passus est pro salúte nostra: descéndit ad ínferos: tértia die resurréxit a mórtuis.

37. Ascéndit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos.

38. Ad cuius advéntum omnes hómines resúrgere habent cum corpóribus suis: et redditúri sunt de factis própriis ratiónem.

39. Et qui bona egérunt, ibunt in vitam ætérnam: qui vero mala, in ignem ætérnum.

40. Hæc est fides cathólica, quam nisi quisque fidéliter firmitérque credíderit, salvus esse non póterit.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.

Antíphona

Glória tibi, Trínitas æquális, una Déitas, et ante ómnia sæcula, et nunc, et in perpétuum. (T.P. Allelúia).

V/. Dómine, exáudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Oremus:

Omnípotens sempitérne Deus, qui dedísti fámulis tuis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ Trinitátis glóriam agnóscere, et in poténtia maiestátis adoráre unitátem: quæsumus, ut eiúsdem fídei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur advérsis. Per Dóminum nóstrum Iesum Chrístum Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R/. Amen.

[Index]