Præparatio ad Missam

[Index]

 

•   O Mater pietatis

•   Preces ad S. Ioseph

•   Oratio S. Ambrosii

•   Orationes S. Ambrosii, singulis diebus

•   Oratio S. Thomæ Aquinatis

•   Concede mihi

•   Quinque Puncta

•   Áures tuæ pietátis

•   Ecce Iesu

Orationes sacerdotum:

•   Oratio ad omnes Angelos et Sanctos

•   Oratio ad sanctum diei

•   Declaratio intentionis ante Missam

•   Adoro te, Domine

•   Orationes cum induitur paramentis

O Mater pietatis

[Hispanicus]

 

O Mater pietátis et misericordiæ, beatíssima Virgo María, ego miser et indígnus peccátor ad te confúgio toto corde et afféctu, et precor pietátem tuam, ut, sicut dulcíssimo Fílio tuo in Cruce pendénti astitísti, ita et mihi, mísero peccatóri, et sacerdótibus ómnibus, hic et in tota sancta Ecclésia hódie offeréntibus, cleménter assístere dignéris, ut, tua grátia adiúti, dignam et acceptábilem hóstiam in conspéctu summæ et indivíduæ Trinitátis offérre valeámus. Amen.

[Index]

Preces ad S. Ioseph

[Hispanicus]

 

O felícem virum, beátum Joseph, cui datum est Deum, quem multi reges voluérunt vidére et non vidérunt, audíre et non audiérunt, non solum vidére et audíre, sed portáre, deosculári, vestíre et custodíre!

V/. Ora pro nobis, beátæ Joseph.
R/. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Orémus: Deus, qui dedísti nobis regále sacerdótium, præsta, quæsumus, ut, sicut beátus Joseph unigénitum Fílium tuum, natum ex María Vírgine, suis mánibus reverénter tractáre méruit et portáre, ita nos fácias cum cordis mundítia et óperis innocéntia tuis sanctis altáribus deservíre, ut sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem hódie digne sumámus, et in futúro sæculo præmium habére mereámur ætérnum. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

Oratio Sancti Ambrosii ante Missam

[Hispanicus]

 

Ad mensam dulcíssimi convívii tui, pie Dómine Iesu Christe, ego peccátor de própiis meis méritis nihil præsúmens, sed de tua confídens misericórdia et bonitáte, accédere véreor et contremísco. Nam cor et corpus hábeo multis crimínibus maculátam, mentem et linguam non caute custodítam.

Ergo, o pia Déitas, o treménda Maiéstas, ego miser, inter angústias deprehénsus, ad te fontem misericórdiæ recúrro, ad te festíno sanándus, sub tuam protectiónem fúgio: et, quem Iúdicem sustinére néqueo, Salvatórem habére suspíro. Tibi, Dómine, plagas meas osténdo, tibi verecúndiam meam détego. Scio peccáta mea multa et magna, pro quibus tímeo. Spero in misericórdias tuas, quarum non est númerus.

Réspice ergo in me óculis misericórdiæ tuæ, Dómine Iesu Christe, Rex ætérne, Deus et homo, crucifíxus propter hóminem. Exáudi me sperántem in te: miserére mei pleni misériis et peccátis, tu qui fontem miseratiónis numquam manáre cessábis.

Salve, salutáris víctima, pro me et omni humáno génere in patíbulo Crucis obláta. Salve, nóbilis et pretióse Sanguis, de vulnéribus crucifíxi Dómini mei Iesu Christi prófluens, et peccáta totíus mundi ábluens. Recordáre, Dómine, creatúræ tuæ, quam tuo Sánguine redemísti.

Pænitet me pecásse, cúpio emendáre quod feci. Aufer ergo a me, clementíssime Pater, omnes iniquitátes et peccáta mea: ut, purificátus mente et córpore, digne degustáre mérear Sancta sanctórum.

Et concéde, ut hæc sancta prælibátio Córporis et Sánguinis tui, quam ego indígnus súmere inténdo, sit peccatórum meórum remíssio, sit delictórum perfécta purgátio, sit túrpium cogitatiónum effugátio, ac bonórum sénsuum regenerátio, operúmque tibi placéntium salúbris efficácia, ánimæ quoque et córporis contra inimicórum meórum insídias firmíssima tuítio. Amen.

[Index]

Orationes Sancti Ambrosii ante Missam singulis hebdomadæ diebus distributæ

[Index][Hispanicus]

[Die dominica]
 [Feria Secunda][Tertia][Quarta
 [Quinta][Sexta][Sabbato


Die dominica

[Hispanicus]

Summe Sacérdos et vere Póntifex, Iesu Christe, qui te obtulísti Deo Patri hóstiam puram et immaculátum in ara Crucis pro nobis míseris et peccatóribus, et qui dedísti nobis Carnem tuam ad manducándum et Sánguinem tuum ad bibéndum, et posuísti mystérium istud in virtúte Spíritus Sancti tui, dicens: “Hæc quotiescúmque fecéritis, in mei memóriam faciétis”: rogo per eúmdem Sánguinem tuum, magnum salútis nostræ prétium, rogo per hanc miram et ineffábilem caritátem, qua nos míseros et indígnos sic amáre dignátus es, ut laváres nos a peccátis nostris in Sánguine tuo.

[Doce me servum tuum indígnum, quem inter cétera dona tua étiam ad offícium sacerdotále vocáre dignátus es, nullis meis méritis, sed sola dignatióne misericórdiæ tuæ;] doce me, quæso, per Spíritum Sanctum tuum, tantum tractáre mystérium ea reveréntia et honóre, ea devotióne et timóre, quibus opórtet et decet. Fac me per grátiam tuam semper illud de tanto mystério crédere et intellígere, sentíre et fírmiter tenére, dícere et cogitáre quod tibi placet et éxpedit ánimæ meæ. Intret Spíritus tuus bonus in cor meum, qui sonet ibi sine sono, et sine strépitu verbórum loquátur omnem veritátem. Profúnda quippe sunt nimis, et sacro tecta velámine. Propter magnam cleméntiam tuam concéde mihi Missárum sollémnia mundo corde et pura mente [celebráre] // [assístere].

Líbera cor meum ab immúndis et nefándis, vanis et nóxiis cogitatiónibus. Muni me beatórum Angelórum pia et fida custódia ac tutéla fortíssima, ut hostes ómnium bonórum confúsi discédant. Per virtútem tanti mystérii, et per manum sancti Ángeli tui, repélle a me et a cunctis servis tuis duríssimum spíritum supérbiæ et cenodóxiæ, invídiæ et blasphémiæ, fornicatiónis et immundítiæ, dubietátis, et diffidéntiæ. Confundántur qui nos persequúntur, péreant illi qui nos pérdere festínant.

[Revertere][Index]


Feria Secunda

[Hispanicus]

Rex vírginum et amátor castitátis et integritatis, cælésti rore benedictiónis tuæ exstíngue in córpore meo fómitem ardéntis libídinis, ut máneat in me tenor castitátis córporis et ánimæ. Mortífica in membris meis carnis stímulos omnésque libidinósas commotiónes, et da mihi veram et perpétuam castitátem, cum céteris donis tuis, quæ tibi placent in veritáte: ut sacrifícium láudis casto córpore, et mundo corde váleam tibi offérre.

Quanta enim cordis contritióne, et lacrimárum fonte, quanta reveréntia et tremóre, quanta córporis castitáte et ánimæ puritáte istud divínum et cæléste sacrifícium est celebrándum, ubi Caro tua in veritáte súmitur, ubi Sanguis tuus in veritáte bíbitur, ubi ima summis, terréna divínis iungúntur, ubi adest sanctórum Angelórum præséntia, ubi tu es Sacrifícium et Sacérdos mirabíliter et ineffabíliter constitútus!

[Revertere][Index]


Feria Tertia

[Hispanicus]

Quis digne hoc sacrifícium [celebráre] // [assístere] póterit, nisi tu, Deus omnípotens, offeréntem féceris dignum? Scio, Dómine, et vere scio, et idípsum pietáti tuæ confíteor, quia non sum dignus accédere ad tantum mystérium propter nimia peccáta mea et infinítas negligéntias meas. Sed scio, et veráciter ex toto corde meo credo, et ore confíteor, quia tu potes me fácere dignum, qui solus potes fácere mundum de immúndo concéptum sémine, et de peccatóribus iustos et sanctos.

Per hanc omnipoténtiam tuam te rogo, Deus meus, ut concédas mihi peccatóri hoc sacrifícium [celebráre] // [assístere] cum timóre et tremóre, cum cordis puritáte et lacrimárum fonte, cum lætítia spiritáli et cælesti gáudio. Séntiat mens mea dulcédinem beatíssimæ præséntiæ tuæ, excúbias sanctórum Angelórum tuórum in circúitu meo.

[Revertere][Index]


Feria Quarta

[Hispanicus]

Ego enim, Dómine, memor venerándæ passiónis tuæ, accédo ad altáre tuum, licet peccátor, ut ófferam tibi sacrifícium quod tu instituísti et offérri præcepísti in commemoratióne tui, pro salúte nostra. Súscipe illud, quæso, summe Deus, pro Ecclésia sancta tua, et pro pópulo quem acquisivísti Sánguine tuo.

[Et quoniam me peccatórem, inter te et eúmdem pópulum tuum, médium esse voluísti, licet in me áliquod boni óperis testimónium non agnóscas, offícium saltem dispensatiónis créditæ non recúses; nec, per me indígnum, eórum salútis péreat prétium, pro quibus víctima salutáris dignátus es esse et redémptio.]

Prófero etiam, Domine, (si dignéris propítius intuéri), tribulatiónes plébium, perícula populórum, captivórum gémitus, misérias orphanórum necessitátes peregrinórum, inópiam debílium, desperatiónes languéntium, deféctus senum, suspíria iúvenum, vota vírginum, laménta viduárum.

[Revertere][Index]


Feria Quinta

[Hispanicus]

Tu enim miseréris ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quæ fecísti. Memoráre quæ sit nostra substántia; quia tu Pater noster es, quia tu Deus noster es, ne irascáris satis, neque multitúdinem víscerum tuórum super nos contíneas. Non enim in iustificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in miseratiónibus tuis multis. Aufer a nobis iniquitátes nostras, et ignem Sancti Spíritus in nobis cleménter accénde.

Aufer cor lapídeum de carne nostra, et da nobis cor cárneum, quod te amet, te díligat, te delectétur, te sequátur, te perfruátur. Orámus, Dómine, cleméntiam tuam, ut seréno vultu familíam tuam, sacri tui Nóminis offícia præstolántem, aspícere dignéris; et nullíus sit írritum votum, nullíus vácua postulátio, tu nobis preces súggere, quas ipse propítius audíre et exaudíre delectéris.

[Revertere][Index]


Feria Sexta

[Hispanicus]

Rogámus etiam te, Dómine, sancte Pater, et pro spirítibus fidélium defunctórum, ut sit illis salus, sánitas, gáudium et refrigérium, hoc magnum pietátis sacraméntum.

Dómine, Deus meus, sit illis hodie magnum et plenum convívium de te pane vivo, qui de cælo descendísti et das vitam mundo, de tua Carne sancta et benedícta, Agni vidélicet immaculáti, qui tollis peccáta mundi, quæ de sancto et glorióso beátæ Vírginis Maríæ útero est assúmpta et de Spíritu Sancto concépta; ac de illo pietátis fonte, qui per lánceam mílitis ex tuo sacratíssimo látere emanávit: ut, exínde refécti et satiáti, refrigeráti et consoláti, exsúltent in láude et glória tua.

Peto cleméntiam tuam, Dómine, ut descéndat super panem tibi sacrificándum plenitúdo tuæ benedictiónis, et sanctificátio tuæ divinitátis. Descéndat étiam, Dómine, illa Sancti Spíritus tui invisíbilis incomprehensibilísque maiestátis, sicut quondam in patrum hóstias descendébat; qui et oblatiónes nostras corpus et Sánguinem tuum effíciat, et [me indígnum sacerdótem] // [nos indígnos servos] dóceat tantum tractáre mystérium cum cordis puritáte et lacrimárum devotióne, cum reveréntia et tremóre, ita ut plácide ac benígne suscípias sacrifícium [de mánibus meis] ad salútem ómnium tam vivórum quam defunctórum.

[Revertere][Index]


Sabbato

[Hispanicus]

Rogo étiam te, Dómine, per ipsum sacrosánctum mystérium Córporis et Sánguinis tui, quo quotídie in Ecclésia tua páscimur et potámur, ablúimur et sanctificámur, atque uníus summæ divinitátis partícipes effícimur. Da mihi virtútes tuas sanctas, quibus replétus bona consciéntia ad altáre tuum accédam, ita ut hæc cæléstia sacraménta efficiántur mihi salus et vita. Tu enim dixísti ore tuo sancto et benedícto: “Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum”.

Panis dulcíssime, sana palátum cordis mei ut séntiam suavitátem amóris tui. Sana illud ab omni languóre, ut nullam præter te séntiam dulcédinem. Panis candidíssime, habens omne delectaméntum et omnem sapórem, qui nos semper réficis et numquam in te déficis: cómedat te cor meum, et dulcédine sapóris tui repleántur víscera ánimæ meæ. Mandúcat te Ángelus ore pleno: mandúcet te peregrínus homo pro módulo suo, ne defícere possit in via, tali recreátus viático.

Panis sancte, panis vive, panis munde, qui descendísti de cælo et das vitam mundo, veni in cor meum, et munda me ab omni inquinaménto carnis et spíritus. Intra in ánimam meam, sana et munda me intérius et extérius. Esto tutámen et contínua salus ánimæ et córporis mei. Repélle a me insidiántes mihi hostes; recédant procul a præséntia poténtiæ tuæ, ut, foris et intus per te munítus, recto trámite ad tuum regnum pervéniam; ubi non in mystériis, sicut in hoc témpore ágitur, sed fácie ad fáciem te vidébimus, cum tradíderis regnum Deo et Patri, et eris Deus omnia in ómnibus. Tunc enim me de te satiábis, satietáte mirífica, ita ut nec esúriam, nec sítiam in ætérnum: Qui cum eódem Deo Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

[Revertere][Index]

Oratio S. Thomæ Aquinatis ante Missam

[Hispanicus]

 

Omnípotens sempitérne Deus, ecce, accédo ad sacraméntum unigéniti Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi; accédo tamquam infírmus ad médicum vitæ, immúndus ad fontem misericórdiæ, cæcus ad lumen claritátis ætérnæ, pauper et egénus ad Dóminum cæli et terræ.

Rogo ergo imménsæ largitátis tuæ abundántiam, quátenus meam curáre dignéris infirmitátem, laváre fœditátem, illumináre cæcitátem, ditáre paupertátem, vestíre nuditátem: ut panem Angelórum, Regem regum et Dóminum dominántium, tanta suscípiam reveréntia et humilitáte, tanta contritióne et devotióne, tanta puritáte et fide, tali propósito et intentióne, sicut éxpedit salúti ánimæ meæ.

Da mihi, quæso, Domínici Córporis et Sánguinis non solum suscípere sacraméntum, sed étiam rem et virtútem sacraménti.

O mitíssime Deus, da mihi corpus unigéniti Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi, quod traxit de Vírgine María, sic suscípere, ut córpori suo mýstico mérear incorporári, et inter eius membra connumerári.

O amantíssime Pater, concéde mihi diléctum Fílium tuum, quem nunc velátum in via suscípere propóno, reveláta tandem fácie perpétuo contemplári: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

[Index]

Concede mihi

[Hispanicus]

De imitatione Christi (III 15,15-18)

 

Concéde mihi benigníssime Iesu, grátiam tuam, ut mecum sit et mecum labóret mecumque in finem usque persevéret.

Da mihi hoc semper desideráre et velle, quod tibi magis acceptum est et cárius placet.

Tua volúntas mea sit, et mea volúntas tuam semper sequátur, et óptime ei concórdet.

Sit mihi unum velle et nolle tecum, nec áliud posse velle aut nolle, nisi quod tu vis nolis. Amen.

[Index]

Quinque Puncta

[Hispanicus]

 

I. Detéstor et abomínor ómnia et síngula peccáta mea, et ómnium aliórum commíssa ab inítio mundi usque in hanc horam, et deínceps usque ad finem mundi committénda: et, si possum, impedírem per grátiam Dei, quam supplex invóco.

II. Láudo et appróbo ómnia bona ópera, facta a princípio mundi usque in hanc horam, et deínceps usque in finem mundi faciénda: et, si possem, ea multiplicárem per grátiam Dei, quam supplex invóco.

III. Inténdo ómnia fácere, dícere et cogitáre ad maiórem Dei glóriam, cum ómnibus illis bonis intentiónibus, quas Sancti unquam habuérunt, vel habébunt, vel habére possunt.

IV. Ignósco et dimítto ex toto corde meo ómnibus inimícis meis, ómnibus me calumniántibus, omnis mihi detrahéntibus, ómnibus quocúmque modo mihi nocéntibus, vel voléntibus mala.

V. Útinam omnes hómines salváre possem moriéndo pro síngulis! Libénter id fácerem per grátiam Dei, quam proptérea supplíciter implóro, et sine qua nihil possum.

[Index]

Áures tuæ pietátis

[Hispanicus]

 

Áures tuæ pietátis, mitíssime Deus, inclína précibus nostris, et grátia Sancti Spíritus illúmina cor nostrum: ut tuis mystériis digne ministráre, teque ætérna caritáte dilígere mereámur.

Deus, cui omne cor patet et omnis volúntas lóquitur, et quem nullum latet secrétum: purífica per infusiónem Sancti Spíritus cogitatiónes cordis nostri; ut te perfécte dilígere, et digne laudáre mereámur.

Ure igne Sancti Spíritus renes nostros et cor nostrum, Dómine: ut tibi casto córpore serviámus, et mundo corde placeámus.

Mentes nostras, quæsumus, Dómine, Paráclitus, qui a te procédit, illúminet: et indúcat in omnem, sicut tuus promísit Fílius, veritátem.

Adsit nobis, quæsumus, Dómine, virtus Spíritus Sancti: quæ et corda nostra cleménter expúrget et ab ómnibus tueátur advérsis.

Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de eius semper consolatióne gaudére.

Consciéntias nostras, quæsumus, Dómine, visitándo purífica: ut véniens Dóminus noster Iesus Christus, Fílius tuus, parátam sibi in nobis invéniat mansiónem: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amén.

[Index]

Ecce Iesu

[Hispanicus]

E Missali mozarabico

 

Ecce Iesu, mediátor Dei et hóminum, Christe redémptor ac Dómine, hóminem illum, quem cum Patre et Sancto Spíritu unus Deus ad tuam condidísti spéciem, per assúmptam vísitans carnem, reformatiónem mentis eídem tribuísti per evangélii veritátem. Proinde tam pro conditióne humáni géneris quam pro redemptióne hanc tibi afférimus víctimam sacrifícii singuláris, in quo ipse pro nostra salúte ligno confíxus es crucis, inférna móriens pénetrans, resurgéndo spólians.

Pro quibus mystériis ac miráculis hunc diem apud tuam cleméntiam sacrifíciis commendántes pétimus a te redemptóre pio et Dómino, ut huius mystérii recordátus spólians nos véterem hóminem cum áctibus suis induas illum qui secúndum Dóminum creátus est in iustitia et sanctitáte veritátis. Décidant a nobis carnálium líbitus voluptátum et intéreant exstínctæ passiónes váriæ vitiórum. Qui nobis te dedísti esse in múnere, non nos sinas nobis ipsis esse ultérius in dolóre, ut in novitáte vitæ ambulántes, sicut tuo redémpti sumus ex sánguine, ita et perditiónis deinceps respuámus errórem et concéssæ dignitátis retineámus absque crimine libertátem. Amen.

[Index]

Oratio ad omnes Angelos et Sanctos ante Missam

[Hispanicus]

 

Ángeli, Archángeli, Throni, Dominatiónes, Principátus, Potestátes, Virtútes cælórum, Chérubim atque Séraphim, omnes Sancti et Sanctæ Dei, præsértim Patróni mei, intercédere dignémini pro me, ut hoc Sacrifícium Deo omnipoténti digne váleam offérre, ad láudem et glóriam nóminis sui et ad utilitátem meam totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ. Amen.

[Index]

Oratio ad sanctum in cuius honorem Missa celebratur

[Hispanicus]

 

O sancte N., ecce ego miser peccátor, de tuis méritis confísus, óffero nunc sacratíssimum Sacraméntum Córporis et Sánguinis Dómini nostri Iesu Christi pro tuo honóre et glória. Precor te humíliter et devóte, ut pro me hodie intercédere dignéris, ut tantum Sacrifícium digne et acceptabíliter offérre váleam, ut eum tecum et cum ómnibus eléctis eius aeternáliter laudáre, atque cum eo regnáre váleam, qui vivit et regnat in saecula saeculórum. Amen.

[Index]

Declaratio intentionis ante Missam

[Hispanicus]

 

Ego volo celebráre Missam, et confícere Corpus et Sánguinem Dómini nostri Iesu Christi, iuxta ritum sanctae Románae Ecclésiae, ad laudem omnipoténtis Dei, totiúsque Cúriae triumphántis, ad utilitátem meam totiúsque Cúriae militántis, pro ómnibus, qui se commendavérunt oratiónibus meis in génere et in spécie et pro felíci statu sanctae Románae Ecclésiae. Amen.

Gáudium cum pace, emendatiónem vitae, spátium verae poeniténtiae, grátiam et consolatiónem Sancti Spíritus, perseverántiam in bonis opéribus tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

[Index]

Oratio sacerdotis ante Missam: Adoro te, Domine

[Hispanicus]

 

Adóro te, Dómine, Iesu Christe. Credo te esse Fílium Dei a Patre génitum; qui cum ipso divinam substántiam commúnicas eúmque imménso amóre amplécteris omnémque voluntátem in eum dírigis. Credo quoque te verum hóminem esse, qui de cælo descéndens Patrem tuum in terra clarificásti eique in cruce móriens te totum dedísti. Credo dénique te vere adésse Deum et hóminem in sanctíssimo sacraménto, quo incruénto modo sacrifícium rénovas, quod cruéntum in cruce fecísti.

Grátias tibi ago, quod pro nobis homínibus te víctimam tradidísti singulísque diébus de novo te tradis Patrique tuo honórem condígnum et débitum tríbuis, cui præstándo nos ímpares sumus. Ac potíssimum grates tibi persólvo, quod me indignum fámulum tuum ad sacerdótii gradum vocásti, ut vices tuas inter hómines gérere tibique ad sacrificium peragéndum quodámmodo línguam commodáre manúmque porrígere váleam.

Da ítaque, ut huius mystérii sublimitáte commótus débito cum timóre, cum contritióne et humilitáte ad altáre accédam; fac porro, ut cum attentióne et reveréntia múnere meo fungar; præcipue autem da, ut spíritu tibi coniúngar atque una tecum meípsum Patri tuo tamquam hóstiam ófferam.

Accénde eúndem devotiónis et oblatiónis spíritum in ómnibus quoque, qui sacrifício meo assístent, ut et ipsi eiúsdem natúram intime cognoscéntes impénsa voluntáte eidem intérsint totáque mente asséntiant Patríque tuo víctimas se devóveant.

Quorum ómnium meóque nómine, Dómine Iesu, íterum Patri tuo immoláre ad eum adorándum et honorándum, ut decet primum ómnium princípium et dóminum, ad grátias referéndas pro univérsis benefíciis nobis collátis, ad satisfaciéndum pro peccátis nostris, præcipue meis, ac totíus mundi, ad impetrándam dénique nobis divinam grátiam.

Réspice, Dómine, sancte Pater, hanc immaculátam hóstiam, quam diléctus Fílius tuus tibi oblatúrus est, réspice fáciem Uncti tui, in quo tibi bene complacuísti. Per ipsum, quem nobis dedísti in fratrem ac brevi datúrus es in cibum, dona nobis patérnam benevoléntiam et grátiam atque ómnia ad salútem necessária atque utília.

Comméndo tibi omnes, pro quibus oráre débeo, qui curæ meæ sunt commíssi quive petiérunt ut eórum memínerim, omnes tribulátos et afflíctos, omnes peccatóres totámque Ecclésiam universúmque genus humánum. Amen.

[Index]

Orationes cum induitur sacerdotalibus paramentis

[Hispanicus]

 

Ad manuum ablutionem

Da, Dómine, virtútem mánibus meis ad abstergéndam omnem máculam; ut sine pollutióne mentis et córporis váleam tibi servíre.

Ad amictum

Impóne, Dómine, cápiti meo gáleam salútis, ad expugnándos diabólicos incúrsus.

Ad albam

Deálba me, Dómine, et munda cor meum; ut, in sánguine Agni dealbátus, gáudiis pérfruar sempitérnis.

Ad cingulum

Præcínge me, Dómine, cíngulo puritátis, et exstíngue in lumbis meis humórem libídinis; ut máneat in me virtus continéntiæ et castitátis.

Ad stolam

Redde mihi, Dómine, stolam immortalitátis, quam pérdidi in prævaricatióne primi paréntis; et, quamvis indígnus accédo ad tuum sacrum mystérium, mérear tamen gáudium sempitérnum.

Ad casulam

Dómine, qui dixísti: Iugum meum suáve est, et onus meum leve: fac, ut istud portáre sic váleam, quod cónsequar tuam grátiam. Amen.

[Index]