Orationes intra Missam

[Index]

 

Orationes ad Introitum:

•   Introibo ad altare Dei (sacerdotis)

•   In incensatione altare (sacerdotis)

•   Aufer a nobis

Ad Offertorium:

•   Oblatio sui

•   Orationes sacerdotum

•   In incensatione altare

•   Ad lavabum (Ps. 25, 6-12)

•   Post lavabum

Ad Communionem:

•   Ad ‘Ecce Agnus Dei’ (sacerdotis)

Post Communionem:

•   Quid retribuam Domino

•   Corpus tuum, Domine

[Index]

Introito ad altare Dei (sacerdotis)

[Hispanicus]

 

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

Introíbo ad altáre Dei. Ad Deum qui lætíficat iuventútem meam.

Iúdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iníquo, et dolóso érue me.

Quia tu es, Deus, fortitúdo mea; quare me repulísti, et quare tristis incédo, dum afflígit me inimicus?

Emítte lucem tuam, et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum, et in tabernácula tua.

Et introíbo ad altáre Dei: ad Deum qui lætíficat iuventútem meam.

Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus; quare tristis es, ánima mea, et quare contúrbas me?

Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: salutáre vultus mei, et Deus meus.

Glória Patri, et Filio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sæcula sæculórum. Amen.

Introíbo ad altáre Dei. Ad Deum qui lætíficat iuventútem meam.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini. Qui fecit cælum et terram.

[Index]

In incensatione altare ad introitum (sacerdotis)

[Hispanicus]

 

En la imposición del incienso:

Ab illo benedicáris, in cuius honóre cremáberis. Amen.

[Index]

Aufer a nobis

[Hispanicus]

 

Aufer a nobis, quæsumus, Dómine, iniquitátes nostras: ut ad Sancta sanctórum puris mereámur méntibus introíre. Per Christum Dóminum nostrum.

Orámus te, Dómine, per mérita Sanctórum tuórum, quorum relíquiæ hic sunt, et ómnium Sanctórum: ut indulgére dignéris ómnia peccáta mea. Amen.

[Index]

Orationes sacerdotum ad Offertorium

[Hispanicus]

 

Ofrenda del pan:

Súscipe, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus, hanc immaculátam hóstiam, quam ego indígnus fámulus tuus óffero tibi Deo meo vivo, et vero, pro innumerabílibus peccátis, et offensiónibus, et negligéntiis meis, et pro ómnibus circumstántibus, sed et pro ómnibus fidélibus christiánis vivis atque defúnctis: ut mihi, et illis profíciat ad salútem in vitam ætérnam. Amen.

Al verter vino y agua en el Cáliz:

Deus qui humánæ substantiæ dignitátem mirabíliter condidísti, et mirabílius reformásti: da nobis per huius aquæ et vini mystérium, eius divinitátis esse consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps, Iesus Christus Fílius tuus Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sæcula sæculorum. Amen.

Ofrenda del Cáliz:

Offérimus tibi, Dómine, cálicem salutáris, tuam deprecántes cleméntiam: ut in conspéctu divínæ maiestátis tuæ, pro nostra, et totíus mundi salúte cum odóre suavitátis ascéndat. Amen.

Después del In spiritu humilitatis:

Veni, sanctificátor omnípotens, ætérne Deus: et bénedic hoc sacrifícium tuo sancto nómini præparátum.

[Index]

In incensatione altare ad Offertorium

[Hispanicus]

 

En la imposición del incienso:

Per intercessiónem beáti Michaélis Archángeli, stantis a dextris altáris incénsi, et ómnium electórum suórum, incénsum istud dignétur Dóminus benedícere, et in odórem suavitátis accípere. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

En la incensación de las ofrendas:

Incénsum istud a te benedíctum, ascéndat ad te, Dómine: et descéndat super nos misericórdia tua.

En la incensación del altar:

Dirigátur, Dómine, orátio mea, sicut incénsum, in conspéctu tuo: elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum. Pone, Dómine, custódiam ori meo, et óstium circurstántiæ lábiis meis: ut non declínet cor meum in verba malítiæ, ad excusándas excusatiónes in peccátis.

Al entregar el incensario al diácono o al ayudante:

Accéndat in nobis Dóminus ignem sui amóris, et flammam ætérnæ caritátis. Amen.

[Index]

Ad lavabum (Ps. 25, 6-12)

[Hispanicus]

 

Lavábo inter innocéntes manus meas: et circúmdabo altáre tuum, Dómine:

Ut áudiam vocem laudis, et enárrem univérsa mirabília tua.

Dómine, diléxi decórem domus tuæ, et locum habitatiónis glóriæ tuæ.

Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris sánguinum vitam meam:

In quorum mánibus iniquitátes sunt: déxtera eórum repléta est munéribus.

Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum: rédime me, et miserére mei.

Pes meus, stetit in dirécto: in ecclésiis benedícam te, Dómine.

Glória Patri, et Filio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sæcula sæculórum. Amen.

[Index]

Post lavabum

[Hispanicus]

 

Súscipe, sancta Trínitas, hanc oblatiónem, quam tibi offérimus ob memóriam passiónis, resurrectiónis, et ascensiónis Iesu Christi, Dómini nostri: et in honórem beátæ Maríæ semper Vírginis, et beáti Ioánnis Baptístæ, et sanctórum Apostolórum Petri et Pauli, et istórum et ómnium Sanctórum: ut illis profíciat ad honórem, nobis autem ad salútem: et illi pro nobis intercédere dignéntur in cælis, quorum memóriam ágimus in terris. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

Ad Ecce Agnus Dei (sacerdotis)

[Hispanicus]

 

En la genuflexión anterior al Ecce Agnus Dei:

Panem cæléstem accípiam, et nomen Dómini invocábo.

[Index]

Quid retribuam Domino

[Hispanicus]

 

Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo. Laudans invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero.

[Index]

Corpus tuum, Domine

[Hispanicus]

 

Durante la purificación del cáliz:

Corpus tuum, Dómine, quod sumpsi, et Sanguis, quem potávi, adhæreat viscéribus meis: et præsta; ut in me non remáneat scélerum mácula, quem pura et sancta refecérunt sacraménta: Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum. Amen.

[Index]