Gratiarum actio post Missam

[Index]

 

•   Trium puerorum

•   Oratio ad D.N.I.C. Crucifixum

•   Aspirationes ad SS. Redemptorem

•   Oblatio sui

•   Gratiarum actio (Didache)

•   Oratio ad B. Mariam (2)

•   Oratio ad B. Mariam (3)

•   Oratio ad S. Ioseph

•   Sancte Michael Archangele

•   Oratio ad omnes Sanctos

•   Oratio S. Thomæ Aquinatis

•   Oratio S. Bonaventuræ

•   Orationes S. Francisci

•   Oratio S. Ioannis Chrysostomi

•   Oratio Clementis Papæ XI

•   Oratio S. Caietani

•   Orationes S. Alphonsi, singulis diebus

•   Adoro te devote

•   Te Deum

Orationes sacerdotum:

•   Placeat tibi

•   Adoro te, Domine

•   Ineffabilem misericordiam tuam

•   Commendatio sacrificii celebrati

•   Oratio ad Sanctum diei

•   Oratio ad Iesum Christum

•   Invocatio

[Index]

Oratio ad D.N.I.C. Crucifixum

[Hispanicus]

 

En ego, o bone et dulcíssime Iesu, ante conspéctum tuum génibus me provólvo ac máximo ánimi ardóre te oro atque obtéstor, ut meum in cor vívidos fídei, spei et caritátis sensus, atque veram peccatórum meórum pæniténtiam, éaque emendándi firmíssimam voluntátem velis imprímere: dum magno ánimi afféctu et dolóre tua quinque vúlnera mecum ipse consídero, ac mente contémplor, illud præ óculis habens, quid iam in ore ponébat tuo David Própheta de te, o bone Iesu: Fodérunt manus meas et pedes meos; dinumeravérunt ómnia ossa mea (Ps. 22,17-18).

[Index]

Aspirationes ad SS.mum. Redemptorem

[Hispanicus]

 

Ánima Christi, sanctífica me.
Corpus Christi, salva me.
Sanguis Christi, inébria me.
Aqua láteris Christi, lava me.
Pássio Christi, confórta me.
O bone Iesu, exáudi me.
Intra tua vúlnera abscónde me.
Ne permíttas me separári a te.
Ab hoste malígno, defénde me.
In hora mortis meæ voca me:
et iube me veníre ad te,
ut cum Sanctus tuis laudem te,
in sæcula sæculórum. Amen.

[Index]

Gratiarum actio

[Hispanicus]

E Doctrina duodecim Apostolorum (Didaché)

 

Sic grátias ágite: Grátias tibi ágimus, Pater sancte, pro sancto nómine tuo, quod fecísti ut hábitet in córdibus nostris, et pro sciéntia et fide et immortalitáte, quam indicásti nobis per Iesum púerum tuum; glória tibi in sæcula.

Tu, Dómine omnípotens, creásti ómnia propter nomen tuum, et cibum potúmque dedísti homínibus ad fruéndum, ut tibi grátias agant, nobis autem largítus es spirituálem cibum et potum et vitam ætérnam per púerum tuum.

Ante ómnia grátias tibi ágimus, quod potens es; glória tibi in sæcula.

Recordáre, Dómine, Ecclésiæ tuæ, ut eam líberes ab omni malo eámque perfícias in caritáte tua, et cóllige eam a quáttuor ventis sanctificátam in regnum tuum, quod ei parásti, quóniam tua est virtus et glória in sæcula.

Advéniat grátia et prætéreat mundus hic. Hosánna fílio David. Si quis sanctus est, accédat; si quis non est, pæniténtiam agat. Maranatha. Amen.

[Index]

Oratio ad B. Mariam Virginem (2)

[Hispanicus]

 

O María, Virgo et Mater sanctíssima, ecce suscépi dilectíssimum Fílium tuum, quem immaculáto útero tuo concepísti, genuísti, lactásti, atque suavíssimus ampléxibus strinxísti.

Ecce, cuius aspéctu lætabáris et ómnibus delíciis replebáris, illum ipsum tibi humíliter et amánter repræsénto et óffero, tuis brácchiis constringéndum, tuo corde amándum, sanctissimæque Trinitáti in suprémum latríæ cultum, pro tui ipsíus honóre et glória et pro meis totiúsque mundi necessitátibus, offeréndum.

Rogo ergo te, piíssima Mater, ímpetra mihi véniam ómnium peccatórum meórum, uberémque grátiam ipsi deínceps fidélius serviéndi, ac dénique grátiam finálem, ut eum tecum laudáre possim per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

[Index]

Oratio ad B. Mariam Virginem (3)

[Hispanicus]

 

O sereníssima Virgo et Mater Dómini nostri Iesu Christi, quæ in tuo sacratíssimo útero portáre meruísti ipsum rerum ómnium Creatórem, cuius sacratíssimum Corpus et Sanguinem recépi, apud ipsum pro me intercedére dignéris, ut quidquid per ignorántiam, neglegéntiam, irreverentiámque in hoc ineffábili Sacraménto omísi vel commísi, idem diléctus Fílius tuus, sanctíssimis tuis précibus exorátus, condonáre dignétur. Amen.

[Index]

Sancte Michael Archangele

[Hispanicus]

 

Sancte Míchaël Archángele, defénde nos in prælio: contra nequítiam et insídias diáboli esto præsídium: Impéret illi Deus, súpplices deprecámur; tuque, Princeps milítiæ cæléstis, sátanam aliósque spíritus malígnos, qui ad perditiónem animárum prevagántur in mundo, divína virtúte in inférnum detrúde.

[Index]

Oratio ad omnes Sanctos

[Hispanicus]

 

Sancti Dei omnes, qui in carne vivéntes, sic Dómino servístis, ut iam cum ipso sine fine regnétis, adéste mihi, quæso, précibus meritísque vestris, ut panis ille cæléstis, et viáticum divínum, quod modo sumpsi, mihi contra omnes infirmitátes, perícula et insídias præstet robur et tutámen; ut in fortitúdine cibi illius ámbulem per huius mundi desértum usque ad montem Dei, et ibídem dulcíssima illius fruitióne vobíscum iúgiter gáudeam, et eum una vobíscum laudem per ómnia saécula. Amen.

[Index]

Oratio S. Thomæ Aquinatis post Missam

[Hispanicus]

 

Grátias tibi ago, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui me peccatórem, indígnum fámulum tuum, nullis meis méritis, sed sola dignatióne misericórdiæ tuæ satiáre dignátus es pretióso Córpore et Sánguine Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi.

Et precor, ut hæc sancta commúnio non sit mihi reátus ad pœnam, sed intercéssio salutáris ad véniam. Sit mihi armatúra fídei et scutum bonæ voluntátis. Sit vitiórum meórum evacuátio, concupiscéntiæ et libídinis exterminátio, caritátis et patiéntiæ, humilitátis et obœdiéntiæ, omniúmque virtútum augmentátio; contra insídias inimicórum ómnium tam visibílium, quam invisibílium, firma defénsio; mótuum meórum, tam carnálium, quam spirituálium, perfécta quietátio: in te uno ac vero Deo firma adhæsio; atque finis mei felix consummátio.

Et precor te, ut ad illud ineffábile convívium me peccatórem perdúcere dignéris, ubi tu cum Fílio tuo et Spíritu Sancto, Sanctis tuis es lux vera, satíetas plena, gáudium sempitérnum, iucúnditas consummáta, et felícitas perfécta. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

Oratio S. Bonaventuræ post Missam

[Hispanicus]

 

Transfíge, dulcíssime Dómine Iesu, médullas et víscera ánimæ meæ suavíssimo ac salubérrimo amóris tui vúlnere, vera serenáque et apostólica sanctíssima caritáte, ut lángueat et liquefíat ánima mea solo semper amóre et desidério tui; te concupíscat et defíciat in átria tua, cúpiat dissólvi et esse tecum.

Da ut ánima mea te esúriat, panem Angelórum, refectiónem animárum sanctárum; panem nostrum quotidiánum, supersubstantiálem, habéntem omnem dulcédinem et sapórem, et omne delectaméntum suavitátis.

Te, in quem desíderant Ángeli prospícere, semper esúriat et cómedat cor meum, et dulcédine sapóris tui repleántur víscera ánimæ meæ; te semper sítiat fontem vitæ, fontem sapiéntiæ et sciéntiæ, fontem ætérni lúminis, torréntem voluptátis, ubertátem domus Dei.

Te semper ámbiat, te quærat, te invéniat, ad te tendat, ad te pervéniat, te meditétur, te loquátur, et ómnia operétur in laudem et glóriam nóminis tui, cum humilitáte et discretióne, cum dilectióne et delectatióne, cum facilitáte et afféctu, cum preseverántia usque in finem; ut tu sis solus semper spes mea, tota fidúcia mea, divítiæ meæ, delectátio mea, iucúnditas mea, gáudium meum, quies et tranquíllitas mea, pax mea, suávitas mea, odor meus, dulcédo mea, cibus meus, reféctio mea, refúgium meum, auxílium meum, sapiéntia mea, pórtio mea, possésio mea, thesáurus meus, in quo fixa et firma et immobíliter semper sit radicáta mens mea et cor meum. Amen.

[Index]

Oratio S. Francisci

[Hispanicus]

 

Fac nos, Dómine, instruménta pacis tuæ,
ubi ódium, amórem seram;
ubi iniúria, véniam;
ubi dúbium, fidem;
ubi desperátio, spem;
ubi cáligo, lucem;
ubi tristítia, lætítiam.

O Dómine cœléstis,
concéde mihi ut ne tam petam
consolári quam consoláre,
intéllegi quam intellígere,
amári quam amáre.
Nam in dando recípimus,
in ignoscéndo ignóscimur,
et in moriéndo ad vitam ætérnam náscimur. Amen.

[Index]

Oratio S. Ioannis Chrysostomi post Missam

[Hispanicus]

 

Grátias tibi ágimus, clementíssime Dominátor, Redémptor animárum nostrárum, quóniam et præsénti hac die cæléstibus et immortálibus mystériis nos dignos fecísti. Tu dírige viam nostrum; serva nos in timóre tuo; tuére vitam nostram; gressus nostros firma oratiónibus et intercessiónibus sanctæ et gloriósæ Dei Genetrícis et semper Vírginis Maríæ. Exaltáre super cælos, Deus, et super omnem terram glória tua nunc et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.

[Index]

Oratio Clementis Papæ XI

[Hispanicus]

 

Credo, Dómine, sed credam fírmius; spero, sed sperem secúrius; amo, sed amem ardéntius; dóleo, sed dóleam veheméntius.

Adóro te ut primum principium; desídero ut finem últimum; láudo ut benefactórem perpétuum; invóco ut defensórem propítium.

Tua me sapiéntia dírige, iustítia cóntine, cleméntia soláre, poténtia prótege.

Óffero tibi, Dómine, cogitánda, ut sint ad te; dicénda, ut sint de te; faciénda, ut sint secúndum te; ferénda, ut sint propter te.

Volo quidquid vis, volo quia vis, volo quómodo vis, volo quámdiu vis. Oro, Dómine: intelléctum illúmines, voluntátem inflámmes, cor emúndes, ánimam sanctífices.

Défleam prætéritas iniquitátes, repéllam futúras tentatiónes, córrigam vitiósas propensiónes, éxcolam idóneas virtútes.

Tríbue mihi, bone Deus, amórem tui, ódium mei, zelum próximi, contémptum mundi.

Stúdeam superióribus obœdíre, inferióribus subveníre, amícis consúlere, inimícis párcere.

Vincam voluptátem austeritáte, avarítiam largitáte, iracúndiam lenitáte, tepiditátem fervóre.

Redde me prudéntem in consíliis, constántem in perículis, patiéntem in advérsis, húmilem in prósperis.

Fac, Dómine, ut sim in oratióne atténtus, in épulis sóbrius, in múnere sédulus, in propósito firmus.

Curem habére innocéntiam interiórem, modéstiam exteriórem, conversatiónem exemplárem, vitam regulárem.

Assídue invígilem natúræ domándæ, grátiæ fovéndæ, legi servándæ, salúti promeréndæ.

Discam a te quam ténue quod terrénum, quam grande quod divínum, quam breve quod temporáneum, quam durábile quod ætérnum.

Da, ut mortem prævéniam, iudícium pertímeam, inférnum effúgiam, paradísum obtíneam. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

Oratio S. Caietani post Missam

[Hispanicus]

 

Réspice, Dómine, sancte Pater, de sanctuário tuo et de excélso cælórum habitáculo, et vide hanc sacrosánctam Hóstiam, quam tibi offert magnus Póntifex noster, sanctus puer tuus Dóminus Iesus pro peccátis fratrum suórum; et esto placábilis super multitúdinem malítiæ nostræ. Ecce, vox sánguinis fratris nostri Iesu clamat ad te de Cruce. Exáudi, Dómine: placáre, Dómine: atténde et fac ne moréris propter temetípsum, Deus meus, quia nomen tuum invocátum est super civitátem istam et super pópulum tuum: et fac nobiscum secúndum misericórdiam tuam. Amen.

Ut civitátem istam deféndere, pacificáre, custodire, conserváre et benedicere dignéris: Te rogámus, audi nos.

[Index]

Orationes Sancti Alphonsi post Missam singulis hebdomadæ diebus distributæ

[Index][Hispanicus]

[Die dominica]
 [Feria Secunda][Tertia][Quarta
 [Quinta][Sexta][Sabbato


Die dominica

[Hispanicus]

Amantíssime lesu, Redémptor et Deus, adóro te præséntem in péctore meo sub speciébus panis et vini, quibus factus es cibus et potus ánimæ meæ. Sit infiníte benedíctus advéntus tuus ad ánimam meam, Deus meus, et pro tanto benefício tibi ex íntimo corde grátias ago, et dóleo eo quod digne tibi grates repéndere non váleo.

Et quasnam dignas gratiárum actiónes habére posset húmilis víllicus, si rústica in domo sua ab ipso suo rege se visitátum vidéret, nisi ad illius pedes procúmbere et tácito admirári et laudáre tantam dignatiónem?

Prócido ergo coram te, o Rex divine; o Iesu dulcíssime, teque adóro ex abysso vilitátis meæ. Coniúngo adoratiónem meam adoratióni, quam tibi præsttit beatíssima Virgo María, quando in úterum suum sacrosánctum te recépit, et quo ipsa te amávit amóre, eódem te prósequi vellem.

O Redémptor amábilis, tu hódie verbis meis obœdiens, de cælo in manus meas descendísti: et ego? eheu! quóties, præcéptis tuis inobœdiens, te, ingráto ánimo, sprevi et grátiam et amórem tuum reiéci! O bone Iesu, meórum véniam delictórum iam te mihi tribuísse confido; quod si culpa mea nondum mihi pepercísti, modo, quæso, ignósce mihi, o Bónitas infinita, nam te offendísse toto corde me pænitet. Utinam, o Iesu, te semper amavíssem! A die saltem quo primam missam celebrávi, únice pro te amóre flagráre debuíssem. Tu ex mílibus me in sacerdótem et amícum tuum elegísti, quid ultra fácere debuísti, ut a me diligeréris? Sed grátias ago tibi quia tempus mihi præstas agéndi, quod fácere omisi. Ex toto corde meo te amáre volo. Nullum afféctum in corde meo admittere volo nisi pro te, qui me tantis beneficiis ad te redamándum obstrinxísti.

Deus meus et ómnia. O Deus meus, quid mihi divitiæ! quid honóres! quid mundi voluptátes! tu ómnia mihi es. Tu solus eris deínceps únicum bonum, únicus amor meus. Dicam tibi cum sancto Paulino: Sibi hábeant divítias suas divites, regna sua reges; mihi Christus glória et regnum est. Fruántur reges, ac dívites terræ, regnis suis, suisque divítiis, tu, o bone Iesu, divítiæ meæ et regnum meum mihi solus eris.

O Pater ætérne, per amórem huius Filii tui, quem hódie tibi óbtuli, et in cor meum recépi, da quæso, mihi sanctam perseverántiam in grátia tua, et donum tui sancti amóris. Tibi étiam comméndo propínquos meos, amícos et inimícos; ánimas item purgatórii omnésque peccatóres.

O Mater mea, María sanctíssima, ímpetra mihi sanctam perseverántiam et Iesu Christi amórem.

[Revertere][Index]


Feria Secunda

[Hispanicus]

O Bónitas infinita! O cáritas infiníta! Deus mihi se totum dedit, factus est totus meus! Anima méa, cóllige omnes afféctus tuos, teque íntime coniúnge Dómino tuo, qui dédita ópera ad te venit, ut coniungátur tibi et redamétur a te.

O Redémptor amábilis, ampléctor te, amor et vita mea; me tibi coniúngo, noli me despícere. Heu mihi! tempus erat vitæ meæ, quo te reiéci ex ánima mea et me separávi a te; sed in pósterum vitam meam milies pónere pótius volo, quam íterum amittere te, summum Bonum meum. Oblivíscere, Dómine, ómnium iniuriárum, quibus te afféci, et mihi miserátus ignósce; toto corde me illárum pænitet, et præ dolóre mori vellem.

Quamvis autem in te peccáverim, mihi præcipis, ut amem te: Díliges Dóminum Deum tuum, ex toto corde tuo. Oh! Dómine mi, quis ego sum ut a me díligi cúpias? Quóniam hoc desideras, amóre te prósequi volo. Tu pro me mortem subíre voluísti, et carnes tuas in cibum mihi dedísti; ego ómnia relinquo, ómnibus valedíco, et te solum, amantíssime Salvátor, ampléctor.

Quis me separábit a caritáte Christi? O Redémptor amábilis, et quem álium dilígere volo, nisi te, qui es infiníta bónitas et infiníto amóre dignus? Quid mihi est in cælo et a te quid vólui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. Profécto quidem, Deus meus, et úbinam sive in cælo, sive in terra bonum te maius invenire possum, vel qui magis quam tu me diléxerit?

Advéniat regnum tuum. Oh! bone lesu, sume, precor, hoc mane totíus cordis mei domínium, illud ego tibi totum præbeo. Tu illud semper ac totum pósside, et omnes afféctus, qui non sunt ad te, ab eo repélle. Te solum in partem meam, et in meas divítias éligo: Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in ætérnum.

Da, ut semper illud sancti Ignátii a Loyóla in ore hábeam et petam: Amórem tui solum cum grátia tua mihi dones, et dives sum satis. Da mihi amórem et grátiam tuam; fac vidélicet ut amem te, et amer a te, et dives sum satis, nec ámplius ultra desidero, nec áliud quæro. Verúmtamen tu scis infirmitátem meám, et quam sæpe tibi infidélis exstíterim; ádiuva ergo me grátia tua, nec unquam permíttas me separári ab amóre tuo sancto. Ne permittas me separári a te. Hoc nunc tibi dico, sempérque dícere volo, et idípsum tríbue, ut repétere tibi semper queam: Ne permíttas, ne permíttas me separári a te.

O Virgo sanctíssima, spes mea, María, ímpetra mihi a Deo hanc dúplicem grátiam: sanctam perseverántiam et sanctum amórem; nihil ámplius a te peto.

[Revertere][Index]


Feria Tertia

[Hispanicus]

Ah! Dómine mi, quómodo pótui te multóties offéndere, sciens quod peccándo tibi summe displicébam? Per mérita, quæso, passiónis tuæ ignósce mihi, et vinculo amóris tui me tibi obstrínge; non te séparet a me fetor culpárum meárum. Fac ut magis ac magis tuam bonitátem et amórem, qui tibi debétur, et caritátem, qua me dilexísti, semper agnóscam.

Cúpio, bone Iesu, me totum pro te devovére, qui temetípsum pro me in sacrifícium offérre voluísti. Tu innúmeris caritátis arguméntis me tibi obstrinxísti; ne, quæso, permíttas me unquam separári a te. Amo te, Deus meus, teque semper dilígere volo. Et quómodo a te disiúnctus, et sine grátia tua vivere pótero, cum amórem tuum cognóverim?

Grátias ago tibi quia me pertulísti quando sine grátia tua vivébam, et quia tempus adhuc mihi præstas amándi te. Si tunc mihi supervenísset intéritus, te ámplius amáre non possem. Quóniam vero adhuc te dilígere possum, ómnibus víribus te amáre volo, dulcíssime Iesu, tibíque in ómnibus placére perópto.

Diligo te, o Bónitas infinita, amo te plus quam me; et quia amo te, dono tibi corpus meum, ánimam meam, ac totam voluntátem meam. Fac, Dómine, et dispóne de me iuxta beneplácitum tuum; in ómnibus me tibi subício. Dúmmodo mihi concédas ut semper díligam te, nihil áliud posco. Terréna bona da voléntibus illa; non áliud ego desídero, nihílque peto, nisi perseverántiam in grátia tua et sanctum amórem tuum.

Inníxus ego, o Pater ætérne, Filii tui promíssis: Amen, amen, dico vobis, si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis, in nómine Iesu Christi peto a te sanctam perseverántiam et grátiam amándi te ex toto corde meo, perfécte faciéndo deínceps voluntátem tuam.

O Iesu, tu pro me víctima factus es, et mihi teípsum dedísti, ut tradam tibi meípsum, tibíque ímmolem voluntátem meam; inquis enim: Præbe, fili mi, cor tuum mihi. Ecce cor meum, Dómine, ecce cor meum et ánimam meam, quam tibi dono et omníno pro te devóveo.

Verum tu scis, Dómine, infirmitátem meam: succúrre mihi; ne permíttas me hanc voluntátem meam a te retráhere ad peccándum in te. Mínime: noli hoc permíttere; da, ut semper dilígam te, fac ut amem te quantum sacérdos te dilígere debet; et quemádmodum Filius tuus in cruce móriens dicere pótuit: Consummátum est, ita in morte mea dicere váleam, quod ex hac die mandáta tua custodívi. Præsta, ut in ómnibus tentatiónibus et perículis in te peccándi semper ad te recúrram, et auxílium tuum per mérita Iesu Christi imploráre non omíttam.

O María sanctíssima, quæ ómnia potes apud Deum, ímpetra mihi hanc grátiam, ut in tentatiónibus semper ad Deum et ad te confúgiam.

[Revertere][Index]


Feria Quarta

[Hispanicus]

O mi Iesu, video quanta operátus et passus es, ut mihi necessitátem impóneres amándi te; et ego tam ingrátum me tibi probávi? Quóties pro vili delectatióne et desidério nequam tuam grátiam commutávi et amísi te, o Deus ánimæ meæ! Creaturárum benefícia grata memória sum prosecútus, tibi soli me ingrátum præbui. Ignósce mihi, Deus meus; dóleo eiúsmodi ingráti ánimi crimen, et toto corde me pænitet, et véniam a te spero cum sis infinita bónitas. Si tu bónitas infiníta non esses, mihi desperándum foret, nec ámplius misericórdiam tuam imploráre audérem. Tibi sint grates, amor meus, quia ad inférnum, quem promérui, non me damnásti et tanto témpore me sustinuísti. Sola quidem patiéntia tua in me, Deus meus, ad amándum te tráhere me debéret. Quis unquam me toleráre potuísset, nisi tu, qui es infinítæ misericórdiæ Deus? lámdiu est, ex quo invítas me ad amándum te; nolo ámplius resístere amóri tuo; ecce, me tibi totum dedo. Súfficit quantum in te peccávi, nunc te dilígere volo.

Amo te, o summum Bonum meum; diligo te, o Bónitas infinita; amo te, Deus meus, qui es infiníto amóre dignus, et semper repétere volo in témpore et in æternitáte: amo te, amo te.

O Deus, et quot annos amisi, in quibus te diligere et in amóre tuo prógredi potuíssem, et eos insúmpsi ad peccándum in te!

At sanguis tuus, o Iesu, spes mea est. Numquam, spero, te amáre cessábo. Ignóro quantum mihi vivéndum súperest; resíduum tamen vitæ meæ sive breve sive longum sit, illud tibi totum cónsecro. Ad hunc finem háctenus exspectásti me. Volo quippe tibi complacére, volo te, amantíssime Dómine, semper amáre, teque solum dilígere volo. Quid mihi delíciæ! Quid divítiæ! Quid honóres! Tu solus, Deus meus, tu solus, solus es, et semper eris amor meus et ómnia.

Sed nihil possum, nisi tu ádiuves me grátia tua. Vúlnera, quæso, cor meum, inflámma illud sancto amóre tuo, tibíque totum coniúnge, et ita coniúnge, ut a te numquam separári possit. Tu amáre promisísti, qui te díligit: Ego diligéntes me díligo. Nunc amo te: parce audáciæ meæ, ama tu étiam me, nec permíttas me quidquam fácere, quod impédiat quóminus díligas me: Qui non díligit manet in morte. Líbera me ab ista morte, qua impédiar quóminus amem te. Fac, ut semper díligam te, ut semper tu queas amáre me; et sic diléctio nostra ætérna sit, nec inter me et te ámplius dissolvátur.

Hoc præsta, Pater ætérne, per amórem Iesu Christi. Hoc ipsum concéde, iucundíssime Iesu, ob mérita tua, per quæ spero fore, ut te semper díligam et vicíssim a te semper díligar.

O Mária, Mater Dei, et mater mea, tu étiam deprecáre Iesum pro me.

[Revertere][Index]


Feria Quinta

[Hispanicus]

O Deus infinítæ maiestátis, en proditórem ad pedes tuos, qui tam gráviter in te delíquit! Tu multóties pepercísti peccátis meis; et ego, spretis benefíciis et præsídiis, quibus me donásti, iterum te iniúriis afféci. Céteri peccavérunt in ténebris, ego autem in luce. Sed audi vocem huius Filii tui, quem modo tibi óbtuli, et qui nunc est in péctore meo: ipse pro me misericórdiam et véniam apud te implórat. Parce mihi, o Bónitas infinita, per amórem Iesu Christi, quia te offendísse toto corde me pænitet.

Scio te libénter, Iesu Christi amóre, peccatóribus fíeri placábilem: Complácuit per eum reconciliáre ómnia in ipsum. Per amórem ígitur Iesu Christi, placáre tu étiam mihi. Ne proícias me a fácie tua, quamvis id mérear; parce mihi et muta cor meum. Cor mundum crea in me, Deus.

Hoc age ob honórem saltem tuum, quóniam elegísti me in sacerdótem et ministrum ad offeréndum tibi ipsum Filium tuum. Fac me vívere sicut decet sacerdótem. Da cor mihi, quo te sacérdos amáre debet. Exstíngue, precor, et déstrue in me tui amóris igne omnes terrénos afféctus. Fac, ut gratum deínceps me tibi probem pro tantis benefíciis mihi collátis, et pro tanto amóre, quo amásti me. Si olim amicítiam tuam sprevi, nune eam magis æstímo quam cuncta mundi regna, et beneplácitum tuum ómnibus divítiis ac cæli terræque delíciis antepóno.

O Pater mi, per Iesu Chrísti amórem ábstrahe me ab ómnibus rebus. Tu vis, ut sacerdótes tui ab ómnibus, quæ in mundo sunt, omníno segregáti sint, ac tibi soli, et opéribus glóriæ tuæ vivant: Segregáte mihi Saulum et Bárnabam in opus, ad quod assúmpsi eos. Scio quod étiam id a me requíris, et hoc fácere propóno, sed tu ádiuva me grátia tua. Trahe me totum ad te.

In labóribus et in advérsis mihi patiéntiam et voluntátis conformatiónem tribue. Da, ut per amórem tuum meípsum mortíficem. Concéde mihi spíritum veræ humilitátis, quo gáudeam me abiéctum et imperféctum reputári. Doce me fácere voluntátem tuam, et tum quod a me requíris índica mihi, id enim éxsequi volo.

Récipe, Deus meus, ad amándum te peccatórem, qui háctenus nímium in te peccávit, sed nunc vere te dilígere vult et esse tuus. O Deus ætérne, spero fore ut te amem in ætérnum. Et ideo volo étiam in hac vitate multum amáre, ut multum te amáre váleam in æternitáte.

Et quia amo te, ab ómnibus te cognósci et amári desídero; et ídeo, Dómine, quóniam fecísti me sacerdótem tuum, fac ut pro te labórem, et salúti animárum incúmbam.

Hæc ómnia spero per mérita tua, o Christe Iesu, et per tuam intercessiónem, o Mater mea María.

[Revertere][Index]


Feria Sexta

[Hispanicus]

O Iesu! et quómodo potuísti me ex milibus in sacerdótem tuum eligere? Me, qui tóties tibi terga verti, et pro níhilo grátiam tuam sprevi? Amantíssime Dómine mi, dóleo ex tota ánima mea de peccátis meis. Dicito mihi, remisístine peccáta mea? Spero quidem. Fuísti quippe Redémptor meus non semel tantum, sed quóties mihi pepercísti. Ah, Salvátor mi, útinam numquam te offendissem! Fac, óbsecro, me audíre quod Magdalénæ dixísti: Remittúntur tibi peccáta tua. Fac, ut séntiam me in grátiam tuam iam esse recéptum donans mihi magnum dolórem de peccátis meis. In manus tuas comméndo spíritum meum; redemísti me, Dómine, Deus veritátis. Oh! diviníssime Pastor, tu de cælo descendísti ad inveniéndum me, pérditam ovem, et pro me cotidie super altáre descéndis; posuísti vitam tuam ut salvum me fáceres; ne derelínquas me. In manus tuas comméndo ánimam meam, súscipe cleménter eam, et ne permíttas unquam separári a te.

Tu pro me totum Sánguinem tuum fudísti. Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, quos pretióso Sánguine redemísti. Nunc es advocátus meus, non vero iudex; véniam pro me apud Patrem tuum ímpetra; óbtine mihi lumen et virtútem amándi te ex tota ánima mea. Da resíduum vitæ meæ sic transígere, ut cum te iúdicem aspéxero, mihi te placátum videam.

Regna, quæso, amóre tuo in corde meo, fac ut sim totus tuus; et ideo, Salvátor amábilis, mémorem me fac semper amóris, quo me dilexísti, et quanta operátus et passus es, ut me salváres, et amaréris a me. Ad hoc me sacerdótem fecísti, ut nihil diligam præter te.

Iesu mi, volo quippe tibi complacére; ego diligo te, et nihil áliud dilígere volo præter te.

Fac me húmilem et patiéntem in labóribus huius vitæ, mansuétum in humiliatiónibus, a terrénis deliciis abhorréntem et a creatúris abstráctum, et præsta, ut a corde meo eíciam omnes afféctus, qui non sunt ad te.

Hæc ómnia a te implóro, et spero per mérita passiónis tuæ. O Iesu iucundíssime, amábilis Iesu, o bone Iesu, exáudi me.

O mater mea, et spes mea, María, tu quoque exáudi me et ora Iesum pro me.

[Revertere][Index]


Feria Sabbato

[Hispanicus]

Loquere, Dómine, quia audit servus tuus. O Iesu amantíssime, tu venísti étiam hoc mane ad visitándam ánimam meam, ex íntimo corde tibi grátias ago.

Quóniam venísti ad me, lóquere, quæso, et dicito mihi quid velis a me quia ómnia fácere volo. Non méreo quod ultra mihi loquáris, eo quod vocem tuam audíre persæpe recusávi, qua me vocábas ad amórem tuum, et ingrátus tibi terga verti. Verum de peccátis meis iam pæniténtiam egi, nunc íterum me illórum pænitet, et véniam a te iam obtinuísse confído. Dic ergo mihi quid me vis fácere, sum enim parátus ad ómnia.

Utinam, Deus meus, te semper amássem! Hei mihi! quot annos amísi! At Sanguis tuus, et promissiónes tuæ spem mihi áfferunt reparándi tempus amíssum, te solum deínceps amándo tibíque placéndo. Amo te, Redémptor meus, amo te, Deus meus, ad nihil aspíro nisi ad amándum te ex toto corde meo, et ad vitam ipsam ponéndam pro amóre tui, qui amóre mei mortem subíre voluísti. Amóre amóris tui, dicam tibi cum sancto Francisco, móriar, qui amóre amóris mei dignátus es mori.

Tu, Iesu, mihi totum teípsum dedísti; dedísti tuum Sánguinem, vitam, omnes sudóres tuos, ómnia mérita tua; plus dare non habuísti: ego me totum tibi dono; dono tibi omnes delectatiónes meas, omnes sæculi delícias, corpus meum, ánimam, voluntátem; plus tibi dare non hábeo; si plus habérem, plus tibi darem. Iucundíssime Iesu, tu mihi súfficis.

Fac tamen, Dómine, ut sim tibi fidélis; ne permíttas me, mutáta voluntáte, derelínquere te. Spero per mérita passiónis tuæ, Salvátor mi, id mihi numquam obventúrum. Tu dixísti: Nullus sperávit in Dómino, et confúsus est. Tota ígitur fidúcia dícere possum et ego: In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum. Spero, o Deus ánimæ meæ, et semper volo speráre, numquam confusiónem passúrum vidéndi me separátum a te. In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum!

Deus meus, tu omnípotens es, éffice me sanctum. Fac, ut multum díligam te, fac, ut nihil prætermíttam, quod redúndet in glóriam tuam, et ómnia vincam, ut tibi compláceam. O me beátum, si ómnia perdam, ut solum te, et amórem tuum invéniam! Ad hunc finem vitam tribuísti mihi, fac, ut eam opéribus glóriæ tuæ omníno impéndam.

Non méreor benefícia, sed pœnas; ideo déprecor te, ut púnias me sicut vis, dúmmodo grátiam tuam non áuferas a me.

Sine mensúra amásti me, o cáritas infiníta, o infiníta bónitas, sic amo et amábo te. O volúntas Dei! tu es amor meus. O Iesu mi! tu mórtuus es pro me, útinam ego étiam mori possem pro te et morte mea effícere, ut omnes ament te. O bónitas infiníta et infiníte amábilis! ego te máximi fácio et super ómnia díligo te.

O María! trahe me ad Deum; da mihi fidúciam in te et fac, ut semper ad te confúgiam; intercessióne tua sanctum me réddere debes: ita spero.

[Revertere][Index]

Placeat tibi

[Hispanicus]

 

Pláceat tibi, sancta Trínitas, obséquium servitútis meæ: et præsta; ut sacrifícium, quod óculis tuæ maiestátis indígnus óbtuli, tibi sit acceptábile, mihíque et ómnibus, pro quibus illud óbtuli, sit, te miseránte, propitiábile. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

[Index]

Oratio sacerdotis post Missam: Adoro te, Domine

[Hispanicus]

 

Adóro te, Dómine Iesu Christe, in córpore meo reáliter præséntem. Tu es Christus, Filius Dei vivi, tu es Dóminus meus et Deus meus. Adóro augustíssimam divinitátem tuam, qua cum Patre et Spíritu Sancto essentiáliter unus es. Adóro étiam sanctíssimam humanitátem tuam, qua in fine témporum assúmpta frater noster factus es Patrique tuo in cruce pro nobis te victimam obtulísti. Admíror ac revéreor dénique sacramentálem præséntiam tuam, qua sub speciébus panis et vini contínuo persevérans sacrifícium crucis iúgiter rénovas nobisque te præbes in cibum et potum.

Grátias tibi ago pro imménsa benignitáte tua ac præcípue, quod me minístrum tuum fecísti, ut sacrifícium tuum cotídie conficere teque in cor meum recípere váleam.

Rogo te, ut cor meum totum possidas omnésque eius afféctus et motus concíeas et dírigas, ab eóque áuferas quæcúmque tibi adversántur, omnem nimírum ad malum inclinatiónem, meiipsíus mundíque dilectiónem, vanæque apud hómines glóriæ cupiditátem.

Da mihi spíritum, quo ipse incénderis, dilectiónis vidélicet erga cæléstem Patrem, ut eius voluntátem in ómnibus quæram, eiúsque honórem inter hómines augére stúdeam, pro eiúsque regno dilatándo omnes vires meas impéndam.

Doce me dilectiónem erga hómines, fratres meos, ut ipsis benefácere stúdeam, quemádmodum in terris ámbulans homínibus benefecísti, ut eórum deféctus et infirmitátes patiénter feram, eórum afflictiónum misérear, eósdem adiuváre eisque prodésse cúpiam.

Da mihi virtútem et fortitúdinem tuam, ut nulla tentatióne alliciar, nulla adversitáte déprimar tibique servus fidélis ac strénuus miníster usque permáneam.

Quandóquidem imperfécta sunt, quæcúmque fácio, meo, quæso, nómine iam adóra Patrem tuum eique grátias age propter grándia benefícia nobis colláta! Impetra mihi véniam ómnium peccatórum meórum divinámque grátiam atque cæléstem benedictiónem!

Réspice, Dómine, sancte Pater, diléctum Filium tuum in córpore meo præséntem, réspice fáciem Uncti tui ac propter ipsum étiam in me benígnus inténde! Propter ipsum et per ipsum bénedic mihi meisque opéribus!

Bénedic ómnibus, qui sacrifício meo astitérunt Corpúsque Filii tui sibi communicárunt, ómnibus qui précibus meis se commendavérunt quique curæ meæ sunt commíssi! Súbleva afflíctos et tribulátos, convérte peccatóres, assíste Ecclésiæ cathólicæ, propitiáre géneri humáno, libera ánimas in purgatório deténtas! Amen.

[Index]

Ineffabilem misericordiam tuam

[Hispanicus]

Oratio S. Thomæ Aquinatis

 

Ineffábilem misericórdiam tuam, Dómine Iesu Christe, humíliter exóro, ut hoc Sacraméntum Córporis et Sánguinis tui, quod indígnus suscépi, sit mihi purgátio scélerum, sit fortitúdo fragílium, sit contra mundi perícula firmaméntum, sit impetrátio véniæ, sit stabiliméntum grátiæ, sit medicína vitæ; sit memória tuæ Passiónis, sit contra debilitátem foméntum; sit viáticum meæ peregrinatiónis. Eúntem me condúcat, errántem me redúcat, reverténtem me suscípiat, titubántem me téneat, cadéntem me érigat, et perseverántem me in glóriam introdúcat.

O altíssime Deus, beatíssima præséntia Córporis et Sánguinis tui, sic immútet palátum cordis mei, ut præter te nullam unquam séntiat dulcédinem, nullam amet pulchritúdinem, nullam desíderet consolatiónem, nullum quærat illícitum amórem, nullam admíttat unquam delectatiónem, nullum curet honórem, nullam tímeat crudelitátem. Amen.

[Index]

Commendatio sacrificii celebrati

[Hispanicus]

 

Omnípotens, sempitérne Deus, Conservátor animárum mundíque Redémptor, me fámulum tuum ante maiestátem tuam prostrátum benigníssime réspice, et sacrifícium, quod in honórem nóminis tui pro salúte fidélium tam vivórum quam étiam defunctórum, et pro peccátis et offensiónibus meis óbtuli, piíssime réspice, iram tuam a me rémove, grátiam et misericórdiam mihi concéde, iánuam paradísi mihi pande, ab ómnibus malis me poténter éripe, et, quidquid próprio commísi reátu, cleménter indúlge. Et sic in hoc sæculo in præcéptis tuis fac me perseveráre, ut dignus electórum gregi copulári effíciar, te præstánte, Deus meus, cuius nomen benedíctum, honor atque regnum pérmanet in sæcula sæculórum. Amen.

[Index]

Oratio ad Sanctum in cuius honorem Missa celebrata est

[Hispanicus]

 

Sancte N., in cuius honórem incruéntum Córporis et Sánguinis Christi sacrifícium óbtuli, fac, tua poténti apud Deum intercessióne, ut, usu huius mystérii, passiónis et mortis eiúsdem Christi Salvatóris nostri mérita cónsequar, ac, cum illíus frequentatióne, contínuo crescat meæ salútis efféctus. Amen.

[Index]

Oratio ad Iesum Christum (sacerdotis)

[Hispanicus]

 

Iesu dilectíssime, qui ex singulári benevoléntia me præ millénis homínibus ad tui sequélam et ad exímiam sacerdótii dignitátem vocásti, largíre mihi, precor, opem tuam divínam ad offícia mea rite obeúnda. Oro te, Dómine Iesu, ut resúscites hódie et semper in me grátiam tuam, quæ fuit in me per impositiónem mánuum episcopálium. O potentíssime animárum médice, sana me táliter, ne revólvar in vítia, et cuncta peccáta fúgiam tibíque usque ad mortem placére possim. Amen.

[Index]

Invocatio (sacerdotis)

[Hispanicus]

 

O bone Iesu, fac ut sim sacérdos secúndum Cor tuum.

[Index]